18. Quod Divinum Domini in caelo sit amor, est quia amor est receptaculum omnium caeli, quae sunt pax, intelligentia, sapientia, ac felicitas amor enim recipit omnia et singula quae sibi conveniunt, desiderat illa, inquirit illa, imbuit illa sicut sua sponte, nam vult continue locupletari et perfici ab illis {1} quod etiam notum est homini, nam amor apud illum quasi inspicit et haurit ex rebus memoriae ejus omnia quae concordant, ac illa colligit, et disponit in se et sub se, in se ut sint sua, ac sub se ut sibi inserviant cetera autem, quae non concordant, rejicit et exterminat. Quod amori insit omnis facultas recipiendi vera sibi convenientia, ac desiderium illa sibi conjungendi, patuit etiam manifeste ab illis qui in caelum evecti sunt; illi tametsi simplices in mundo fuerunt, usque in sapientiam angelicam et in felicia caeli venerunt, cum inter angelos: causa fuit, quia amaverunt bonum et verum propter bonum et verum, et implantaverunt illa vitae suae, et per id facultates facti sunt recipiendi caelum cum omni ineffabili ibi. Qui autem in amore sui et mundi sunt, illi in nulla facultate recipiendi illa sunt, aversantur illa, rejiciunt illa, et ad primum tactum et influxum eorum aufugiunt, et se associant illis in inferno, qui in similibus secum amoribus sunt. Fuerunt spiritus qui dubitabant quod talia inessent amori caelesti, et desiderabant scire num ita esset quapropter missi sunt in statum amoris caelestis, remotis interea obstantibus, et perlati antrorsum ad distantiam ubi caelum angelicum, et inde locuti sunt mecum, dicentes quod interiorem felicitatem percipiant, quam vocibus exprimere queunt, dolentes valde quod in pristinum statum redirent. Alii etiam elevati sunt in caelum; et sicut interius seu altius sublati sunt, ita intraverunt in intelligentiam et sapientiam, ut percipere possent, quae prius illis incomprehensibilia fuerunt. Inde patet, quod amor procedens a Domino sit receptaculum caeli et omnium ibi. @1 Quod amori insint innumerabilia, et quod amor recipiat ad se omnia quae concordant (n. 2500, 2572, 3078, 3189, 6323, 7490, 7750).$