17. Quod Divinum a Domino procedens, quod afficit angelos, et facit caelum, sit amor, testatur omnis experientia in caelo; omnes enim, qui ibi, sunt formae amoris et charitatis, apparent in pulchritudine ineffabili, ac amor elucet ex facie illorum, ex loquela, et ex singulis vitae illorum. {1} Praeterea sunt sphaerae vitae spirituales, quae procedunt ex unoquoque angelo et ex unoquoque spiritu, et circumfundunt illos, per quas noscuntur quandoque ad multam distantiam, quales sunt quoad affectiones quae amoris nam sphaerae illae effluunt ex vita affectionis et inde cogitationis, seu ex vita amoris et inde fidei cujusvis. Sphaerae ab angelis prodeuntes tam plenae sunt amore, ut afficiant intima vitae illorum apud quos sunt perceptae aliquoties a me sunt, ac ita affecerunt. {2} Quod amor sit a quo angeli suam vitam habent, inde etiam patuit, quod unusquisque in altera vita se vertat secundum amorem suum; qui in amore in Dominum sunt et in amore erga proximum, se vertunt constanter ad Dominum; qui autem in amore sui sunt, se vertunt constanter retro a Domino: hoc fit in omni versura corporis eorum; nam in altera vita spatia se habent secundum status interiorum eorum, similiter plagae, quae ibi non determinatae sunt sicut in mundo, sed determinantur secundum aspectum faciei illorum: verum non sunt angeli qui se vertunt ad Dominum, sed Dominus qui vertit illos ad Se, qui amant facere illa quae ab Ipso. {3} Sed de his plura in sequentibus, ubi de Plagis in altera vita. @1 Quod angeli sint formae amoris [et] charitatis (n. 3804, 4735, 4797, 4985, 5199, 5530, 9879, 10177).$ @2 Quod sphaera spiritualis, quae est sphaera vitae, effluat et exundet ex unoquovis homine, spiritu et angelo, et circumstipet illos (n. 4497, 5179, 7454, 8630). Quod effluat ex vita affectionis et inde cogitationis illorum (n. 2489, 4464, 6206).$ @3 Quod spiritus et angeli se convertant constanter ad suos amores, et qui in caelis constanter ad Dominum (n. 10130, 10189, 10420, 107702). Quod plagae in altera vita cuique sint secundum aspectum faciei, et inde determinentur, aliter ac in mundo (n. 10130, 10189, 10420, 10702).$