Heaven and Hell (Ager) n. 168

Previous Number Next Number See English 

168. Angeli qui cum hominibus loquuntur, nusquam loquuntur per ideas naturales homini proprias, quarum omnes sunt ex tempore, ex spatio, ex materiali, et ex illorum analogis. sed per ideas spirituales quarum omnes sunt ex statibus et eorum mutationibus variis intra et extra angelos sed usque angelicae ideae, quae spirituales, cum influunt apud homines, vertuntur momento et ex se in ideas naturales homini proprias spiritualibus prorsus correspondentes quod ita fiat, angeli non sciunt, nec homines: talis etiam est omnis influxus caeli apud hominem. Fuerunt angeli qui propius admissi sunt in cogitationes meas, et usque in naturales, in quibus erant plura ex tempore et spatio; sed quia tunc nihil intellexerunt, subito recesserunt, et postquam recesserunt audivi illos loquentes, dicendo quod in tenebris fuerint. [2] Qualis ignorantia angelis sit de tempore, datum est mihi scire per experientiam. Erat quidam e caelo, qui talis erat ut quoque posset in ideas naturales, quales homini sunt, admitti; cum quo ideo locutus sum postea sicut homo cum homine. Ille primum non scivit quid esset quod appellarem tempus; quare prorsus informare debui, quomodo sol apparet circumferri circum nostram tellurem, ac annos et dies facere, et quod inde anni distinguantur in quatuor tempora, et quoque in menses et septimanas, ac dies in viginti quatuor horas, et quod illa tempora statis vicibus recurrant; et quod inde tempora quibus auditis miratus est, dicendo quod talia non noverit, sed quid essent status. [3] Inter loquendum cum illo, etiam dixi quod sciatur in mundo quod in caelo non sit tempus, loquuntur enim homines sicut sciant nam dicunt de illis qui moriuntur, quod relinquant temporaria, et quod transeant e tempore, per quod intelligunt, e mundo. Dixi etiam quod a quibusdam sciatur quod tempora in sua origine sint status, ex eo quod sint prorsus secundum status affectionum in quibus sunt brevia illis qui in amoenis et laetis sunt, longa illis qui in amoenis et tristibus, ac varia in statu spei et exspectationis: et quod ideo eruditi inquirant quid tempus et spatium et quod etiam quidam sciant quod tempus sit naturali homini.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church