Heaven and Hell (Ager) n. 167

Previous Number Next Number See English 

167. Quia angeli non aliquam notionem temporis habent, ideo aliam ideam habent de aeterno, quam homines telluris angeli per aeternum percipiunt statum infinitum, non autem tempus infinitum. {1} Cogitabam quondam de aeterno, et per ideam temporis percipere potui quid esset in aeternum, quod nempe absque fine, sed non quid ab aeterno, ita nec quid Deus ante creationem ab aeterno fecerat: cum anxietas mihi inde orta est, elevatus sum in sphaeram caeli, et sic in perceptionem in qua angeli sunt de aeterno et tunc illustratus quod de aeterno non cogitandum sit ex tempore, sed a statu, et quod tunc percipiatur quid sit ab aeterno; quod etiam mecum factum est. @1 Quod hominibus sit idea aeterni cum tempore, angelis autem absque tempore (n. 1382, 3404, 8325).$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church