16. Illustrari haec possunt per comparationem cum arbore. Arbor in sua prima origine est semen, in quo est conatus producendi fructum. Hic conatus excitatus a calore, primum producit radicem, et ex illa virgam seu caulem cum ramis et foliis, et demum fructus; et sic conatus fructificandi existit: ex quibus patet, quod conatus producendi fructus sit perpetuus in omni progressione, usque dum existit; nam si ille desineret, facultas vegetandi illico moreretur. Applicatio haec est:- Arbor est homo; conatus producendi media est apud hominem a voluntate in intellectu; virga seu caulis cum ramis et foliis, sunt apud hominem media per quae, et vocantur vera fidei; fructus qui sunt ultimi effectus conatus fructificandi in arbore, sunt apud hominem usus; in his voluntas existit. Ex his potest videri, quod voluntas producendi usus medio intellectu sit perpetua in omni progressione, usque dum existit. De voluntate et de intellectu, et de conjunctione illorum, videatur in Doctrina Vitae pro Nova Hierosolyma (n. 43).