Doc. of Faith (Potts) n. 15

Previous Number Next Number See English 

15. Progressio illorum est, quemadmodum est progressio omnium voluntatis per intellectum in actus in corpore. Voluntas nihil producit ex se absque intellectu, nec intellectu, aliquid ex se absque voluntate; agent in conjunctione ut aliquid existat. Seu quod idem; affectio quae est voluntatis, nihil producit ex se nisi per cogitationem quae est intellectus, nec vicissim; agent in conjunctione ut aliquid existat. Expende, si a cogitatione removeas affectionem, quae est alicujus amoris, num potes cogitare? aut si ab affectione removeas cogitationem, num potes affici aliqua re? aut, quod simile, si a cogitatione removeas affectionem, num poteris loqui? vel si ab affectione removeas cogitationem seu intellectum, num poteris agere aliquid? Simile est cum charitate et fide.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church