Doc. of Lord (Potts) n. 11

Previous Number Next Number See English 

11. Quod Dominus impleverit omnia Legis, sit quod impleverit omnia Verbi, patet a locis ubi dicitur, quod ab Ipso impleta sit Scriptura, et quod omnia consummata sint; ut ex his:-

Jesus "intravit.... in synagogam, et surrexit ad legendum. Tunc traditus est Ipsi liber Esaiae prophetae; et evolvit librum, et invenit locum... scriptum, Spiritus Domini super Me, propter quod unxit Me, ad evangelizandum pauperibus misit Me, ad sanandum contritos corde, ad evangelizandum vinctis remissionem, et caecis visum, ad praedicandum annum Domini acceptum; postea convolvens librum,... et dixit,.. Hodie impleta est scriptura haec in auribus vestris" (Luc. iv. 16-21). "Scrutamini Scripturas,... atque {1}illae testantur de Me" (Joh. v. 39). "Ut Scriptura impleretur, Qui comedit Mecum panem, sustulit super Me calcaneum" (Joh. xiii. 18). "Nemo ex illis periit, nisi filius perditionis, ut Scriptura impleretur" (Joh. xvii. 12). "Ut impleretur Verbum, quod dixit, Quos dedisti Mihi, non perdidi ex illis unum" (Joh. xviii. {2}19). "Dixit Jesus" Petro, "Absconde tuum gladium in loco...; quomodo ergo implerentur Scripturae, quod sic oporteat fieri?... Hoc... totum factum est ut implerentur Scripturae Prophetarum" (Matth. xxvi. (52,) 54, 56). "Filius hominis abit, sicut scriptum est de Ipso ut impleantur Scripturae" (Marc. xiv, 21, {3}49). "Sic impleta est Scriptura, quae dixit,... Cum impiis reputatus est" (Marc. xv. 28: Luc. xxii. 37). "Ut Scriptura impleretur,... Diviserunt vestimenta {4}mea sibi, et super tunicam meam jecerunt sortem" (Joh. xix. 24). "Post hoc, sciens Jesus quod omnia jam consummata essent, ut impleretur Scriptura... (Joh. xix. 28). "Cum... accepisset acetum Jesus, dixit, Consummatum est," hoc est, impletum (Joh. xix. 30). "Facta haec sunt. ut Scriptura impleretur, Os non confringetis Ipsius: et rursus alia Scriptura dicit, Videbunt quem transfoderunt" (Joh. xix. 36, 37). Praeter alibi, ubi loca Prophetarum adducuntur, et non simul dicitur quod Lex seu Scriptura impleta sit. Quod omne Verbi de Ipso scriptum sit, et quod in mundum venerit ut illud impleret, docuit etiam discipulos antequam abivit, his verbis, Jesus ad discipulos. "Stulti et tardi corde ad credendum omnibus quae locuti sunt Prophetae. Nonne hoc oportebat pati Christum, et ingredi in gloriam? Incipiens porro a Mose et ab omnibus Prophetis, interpretatus est illis in omnibus Scripturis, de Ipso" (Luc. xxiv. 25-57). Porro, Jesus dixit discipulis, "Haec sunt verba quae locutus sum ad vos, cum adhuc essem vobiscum, quod oporteret impleri omnia quae scripta sunt in Lege Mosis et Prophetis et Psalmis de Me" (Luc. xxiv. 44, 45). Quod Dominus in mundo impleverit omnia Verbi, usque ad singularissima ejus, patet ab his Ipsius verbis, "Amen dico vobis, usque dum praetereat caelum et terra, iota unum aut unum corniculum non praeteribit de Lege, donec omnia fiant" (Matth. v. 18). Ex his nunc clare videri potest quod per id quod Dominus impleverit omnia Legis, non intelligatur quod impleverit omnia praecepta decalogi, sed quod omnia Verbi. @1 illae pro "illi"; vide Apoc. Exp., n. 349[c].$ @2 9 pro "19"$ @3 49 pro "24"$ @4 mea pro "sua"; vide Apoc. Exp., n. 64.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church