Doc. of Lord (Potts) n. 10

Previous Number Next Number See English 

10. (iii.) Quod omnia Verbi per "Legem" in latissimo sensu intelligantur, constare potest ex his locis:-

Jesus dixit, "Nonne scriptum est in Lege vestra, Ego dixi, Dii estis?" (Joh. x. 34;) hoc scriptum est, Psalm. {1}lxxxii. 6. "Respondit... turba, Nos audivimus ex Lege quod Christus maneat in aeternum" (Joh. xii, 34);

hoc scriptum est, Psalm. lxxxix, 30 (B.A. 29); Psalm, cx. 14; Dan. vii. 14. "Ut impleretur verbum scriptum in Lege illorum, Odio habuerunt Me sine causa" (Joh. xv, 25);

hoc scriptum est, Psalm, xxxv. 19. Dixerunt Pharisaei, Num quis ex principibus credidit in Ipsum...? Sed turba haec quae non novit Legem (maledicti sunt)" (Joh. vii. 48, 49). "Facilius... est caelum et terram transire, quam Legis unum apicem cadere" (Luc. xvi. 17). Per "Legem" ibi intelligitur tota Scriptura Sacra. @1 lxxxii. pro "lxxi."$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church