9. Quod qui pro fine habent magnificentiam et honores in mundo et quoque in coelo, tum qui pro fine habent opulentiam et lucrum in mundo, et qui pro fine habent famam eruditionis, non aliquid genuini veri in Verbo videant et inveniant 1] Datum est loqui cum multis in spirituali mundo, qui crediderunt se sicut stellae lucituros in coelo, quia, ut dixerunt, sanctum habuerunt Verbum, saepius perlegerunt illud, plura inde collegerunt, et per id suae fidei dogmata confirmarunt, et inde docti in mundo auditi sunt, et ipsi cum aliis crediderunt se futuros Michaeles aut Raphaeles; sed plures ex illis explorati [sunt], ex quo amore studuerunt Verbo, et compertum [est] quod aliqui [studuerint] ex amore sui, ut magni in mundo apparerent, et sicut primates Ecclesiae colerentur, quidam ut captarent eruditionis famam, et sic eveherentur ad honores, quidam ut lucrarentur opes, et quidam ut docte praedicarent; et demum examinati [sunt] num aliquid genuini veri ex Verbo didicerint, et inventi [quod] non aliud sciverunt, quam quod modo cuivis obvium exstat in sensu literae, et nihil genuini veri, quod interius pro doctrina inserviret; et hoc ex causa, quia ipsi et mundus fuerunt fines, non autem Dominus et coelum, et cum illi sunt fines, tum homo cum sua mente haeret in se et in mundo, et cogitat jugiter ex suo proprio, quod in caligine est quoad omnia quae coeli sunt, nam proprium hominis est mere malum et inde falsum, quare homo qui spectat se, sive honorem sive famam, sive lucrum in legendo Verbum, non potest a Domino subduci a proprio, et sic elevari in lucem 2]coeli, proinde nec aliquem influxum a Domino per coelum recipere. Tales visi sunt plures, et quisque illorum omni nisu cupiverunt coelum, et quoque admissi in coelum, sed cum illuc venerunt, examinati [sunt] num aliquid veri, quod est apud angelos, scirent, sed non nisi quam nuda verba sensus literae sciverunt, et prorsus non aliquem interiorem intellectum illorum, quare, in oculis illorum, apparuerunt exuti vestibus et sicut nudi, et sic demissi [sunt] ad inferiora; quidam illorum in luce coeli deprivati sunt visu intellectus, et mox visu oculorum, et postea occupati sunt angore cordis, et sic ad inferiora deducti sunt; sed usque remansit apud illos fastus, quod meruerint: hoc est sors illorum, qui student Verbo et pro fine habent honorem, famam et lucrum. Aliter prorsus [se habent] illi qui student Verbo ex affectione veri, seu qui in legendo Verbum delectantur vero quia verum est; illi pro fine habent amorem Dei et amorem proximi, ac [ut] finem pro se habent vitam; illi omnes, quia amant verum, recipiunt influxum a Domino, ac vident et inveniunt genuina vera in Verbo, illustrantur enim quoad intellectum, et in illustratione percipiunt illa sicut a se, tametsi non a se, et post mortem elevantur in coelum, ubi verum est in sua luce, et fiunt spirituales, et angeli.