De Verbo (Chadwick) n. 10

Previous Number Next Number See English 

10. Quod ultimus sensus Verbi, qui est solus sensus literae, correspondeat barbae et crinibus capitis in homine angelo 1] Quod crines capitis et barba correspondeant Verbo in ejus ultimis, hoc potest, dum primum dicitur et auditur, mirum videri, sed correspondentia illa trahit causam ex eo, quod omnia Verbi correspondeant -cum- omnibus coeli, et coelum omnibus hominis, nam coelum in suo complexu est coram Domino sicut unus homo, de qua correspondentia 2] videatur in opere de Coelo et Inferno n..... Quod omnia Verbi correspondeant omnibus coeli, mihi datum est percipere ex eo, quod singula capita in Verbo Prophetico correspondeant singulis societatibus coeli, dum enim percurri prophetica Verbi ab Esaja ad Malachiam, datum est videre, quod excitarentur societates coeli in suo ordine, et perciperent sensum spiritualem sibi correspondentem; inde, ex his et ex aliis auctoramentis, mihi patuit, quod correspondentia totius coeli esset cum Verbo in serie. Nunc quia Verbi cum coelo talis correspondentia est, et coelum in toto et in parte correspondet homini, inde est quod ultimum Verbi correspondeat ultimis hominis; ultimum Verbi est sensus literae, et ultima hominis sunt capilli capitis et 3]barbae. Inde est, quod homines, qui amaverunt Verbum etiam in ejus ultimis, post mortem, dum fiunt spiritus, appareant in comis decentibus: similiter angeli; iidem etiam cum fiunt angeli, crescere faciunt barbam: vicissim autem omnes, qui Verbi sensum literae contemserunt, post mortem, dum fiunt spiritus, apparent calvi; quod etiam signum est, quod sint absque veris, quare etiam ne pudori sint aliis, tegunt 4]capita sua tiaris. Quoniam crines et barbae significant ultima coeli, et inde quoque ultima Divini Veri seu Verbi, ideo describitur Antiquus dierum quod Illi crinis capitis esset sicut lana munda, apud Danielem Cap. VII:9; similiter Filius hominis, seu Dominus quoad Verbum, Apoc. I:14; et ideo robur Simsonis constabat ejus crinibus, quibus abscissis invalidus factus est; et naziraeatus est crinis, per naziraeum enim repraesentabatur Dominus quoad Ipsius ultima, ita quoque coelum in ultimis: haec causa fuit, quod 42 pueri discerpti sint ab ursis, quia Elisaeum vocabant Calvum, 5]II Reg. II:23,24. Elisaeus, sicut Elias, ac reliqui prophetae repraesentabant Dominum quoad Verbum, ac Verbum absque sensu ejus ultimo, qui est sensus literae, non est Verbum, sensus enim literae Verbi est sicut vas nobili vino repletum, quare fracto vase, omne vinum dispergitur, estque sensus literae Verbi sicut ossa et cutes apud hominem, quibus exemptis dilabitur totus homo; inde est quod consistentia, imo potentia totius Verbi consistat in sensu ejus ultimo, qui est sensus literae, nam hic 6]sensus omne Divinum verum ibi sustentat et continet. Quoniam calvitium significat nullum verum, quia non est ultimum ejus, ideo Ecclesia Judaica, dum Jehovam reliquerunt, et Verbum spreverunt, vocantur Calvi, ut apud Jeremiam, -omne Caput calvum, et omnis barba rasa, XLVIII:37; apud Esajam, -Calvities in Capitibus, et barba rasa, XVI:2; apud Ezechielem, -ut raderet caput et barbam novacula, V:1; apud Ezechielem, -super omnibus faciebus pudor, et super omnibus capitibus calvities, VII:18; apud Eundem, -omne caput decalvatum, XXIX:18; et quoque alibi, ut Amos VIII:10, Mich. I:16. 7] Sed sensus Verbi qui vocatur sensus literae, correspondet crinibus Capitis in ultimis ejus; in reliquis correspondet variis partibus in homine, ut ejus capiti, pectori, lumbis, pedibus; sed ubi illae correspondentiae in illo sensu sunt, est Verbum sicut vestitum, et inde correspondet vestibus illarum partium, nam vestes in genere significant vera, et quoque actualiter illis correspondent. Sed usque plura in Verbi sensu literae sunt nuda, sicut absque vestibus, et illa correspondent faciei hominis, et quoque manibus ejus, quae partes nudae sunt; illa Verbi inserviunt pro doctrina Ecclesiae, quia in se sunt vera spiritualia naturalia; unde constare potest, quod non desit, quin homo veritates nudas etiam ibi invenire et videre possit.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church