De Verbo (Chadwick) n. 19

Previous Number Next Number See English 

19. Quod vera, quae vocantur fidei, et bona quae vocantur amoris, ineffabiliter augeantur in sensibus internis, ita in coelis Qualis sensus naturalis absque spirituali et coelesti, et vicissim 1] Causa [quod vera et bona augeantur in sensibus internis] est, quia naturalia sunt effectus ex spiritualibus, et spiritualia sunt effectus ex coelestibus, et effectus consistit ex tam multis, quae coram oculis non patent, quae causae sunt, ut dici possit [consistere ex] infinitis; effectus est crassus, et causa intrat omne effectus, et componit illum sicut suum commune, in quo particularia et singularia prorsus [non] intra visus ocularis sphaeram sunt. 2] Est comparative sicut arbor, quae coram oculis apparet luxuriari ramis, foliis, et fructibus; omnia haec effectus sunt; at si lustrare poteris ramum ejus intus quoad fila, aut folium quoad fibras, aut fructum quoad omnia et singula ejus quae inconspicua sunt, et semen quoad ejus inconspicua, ex quibus [consistit] arbor cum omnibus ejus, visurus esses, quam innumerabilia et quoque ineffabilia laterent oculis recondita. Quondam aperiebatur flos quoad interiora ejus, quae vocantur spiritualia, coram angelis, et cum viderunt, dixerunt quod inibi sicut integer paradisus esset, ex ineffabilibus consistens. 3] Etiam est comparative sicut corpus humanum cum omnibus ejus membris et organis, quae coram oculo apparent, respective ad ejus interiora, ubi tot formae organicae sunt, per mera arcana omnium scientiarum connexae et unum facientes, usque ut dicas quod in illum collata sint arcana omnium scientiarum, sicut Physices, Chymices, Mechanices, Geometriae, acustices, optices, quae scientiarum arcana nusquam possunt explorari quia non capi; tale est internum respective ad externum, seu spirituale respective ad naturale, ac coeleste respective ad spirituale; est naturale in se spectatum non nisi quam forma externa, quae vocatur effectus, spiritualium, ac spirituale est forma externa, quae vocatur effectus, coelestium, quare omne spirituale est ex coelesti, et omne naturale est ex spirituali. Inde patet quomodo intelligendum est, quod verum sit forma boni, et quod bonum habeat quale suum in veris, quia ex illis est forma, et absque forma nihil [est] quale; et quod verum existat ex bono, ut a sua causa viva; et quod si removes bonum a veris, sit sicut nucleum amygdalae eximas, et verum sit instar ejus crustae, aut si ex fructu eximas carnem, et remaneat sola cutis; quare verum absque bono vertitur in tale quod est phantasticum, quod exterius apparet simile, sed interius est vacuum. Ita est naturale absque spirituali, et quoque spirituale absque coelesti. 4] Quoniam ineffabilia sunt in spirituali, quae non apparent in naturali, et innumerabilia in coelesti, patet qualis est sensus [Verbi] naturalis, spiritualis et coelestis, quod ineffabilia sint [Verba] respective unum ad alterum; inde succedunt sicut scientia, intelligentia et sapientia, quare etiam homines telluris, quia in naturali luce sunt, ab angelis vocantur scientes, angeli autem Regni spiritualis Domini vocantur intelligentes, et angeli Regni coelestis Domini vocantur sapientes. 5] Verbum in sensu literae comparari potest arbori, circumcirca cortice seu libro integro et vegeto praeditae, et sensus spiritualis comparari potest nutritioni ejus ex variis succis et essentiis, partim ex humo ascendentibus, partim ex aere et ex aethere, medio solis calore et luce, insuctis; si sensus literae solus foret, et non simul sensus spiritualis et coelestis, foret sicut arbor absque succo, imo sicut cortex solus absque ligno; at cum illis sensibus est [sicut] arbor in suo statu perfecto; in illo etiam omnis succus a radice transit per librum seu corticem, quare illo exemto exarescit arbor; ita foret sensus spiritualis Verbi, absque sensu naturali ejus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church