De Verbo (Chadwick) n. 18

Previous Number Next Number See English 

18. De conjunctione Coeli cum homine Ecclesiae per sensum literae Verbi 1] Ex multa experientia mihi scire datum est, quod Verbum aperiat coelum homini, hoc est, quod dum homo legit Verbum, aut loquitur ex illo, communicatio fiat cum Coelo; perlegi Verbum propheticum ab Esaja usque ad Malachiam, et datum est percipere, quod unumquodvis caput, imo unusquisque versus, perciperetur in aliqua societate coelesti. Et quia sensus spiritualis communicatur, et non sensus literae, ideo non sciverunt angeli societatis, quod haec ab aliquo homine venirent; apparuit illis sicut a se talia, quae intus in Verbo erant, cogitarent. 2] Erant apud me spiritus Africani, ex Abysina; illis quondam aperiebantur aures ut audirent cantum in aliquo Templo in mundo ex Psalmis Davidis, quo afficiebantur tali jucunditate, ut una cum illis canerent: sed mox claudebantur aures, ut non audirent inde aliquid, et tunc adhuc majori jucunditate afficiebantur, quia spirituali, et simul implebantur intelligentia, quia Psalmus in sensu spirituali agebat de Domino, ac de redemptione ab Ipso. [Incrementum] jucundi et gaudii cordis illorum datum est per communicationem cum aliqua societate coelesti ex Christiano orbe, et per hanc illi in simile venerunt; inde patuit quod communicatio universi coeli detur per Verbum. 3] Praetereo mille alias experientias, per quas confirmatus sum, quod sensus literae nostri Verbi illum effectum edat, imo quod sensus spiritualis absque comite sensu naturali non communicetur cum coelo. Causa est, quia Dominus ex primis per ultima influit, ideo a se in sensum naturalem Verbi, et inde evocat aut evolvit sensum spiritualem et coelestem ejus, et sic illustrat, docet et ducit angelos; quare Dominus in Verbo vocatur Primus et Ultimus. 4] Ex his patet, quod doctrina Ecclesiae nisi collecta sit et confirmata ex sensu literae Verbi, non valeat, quia non communicat, sed doctrina ex sensus literae, et una cum illo.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church