Doc. of Faith (Dick) n. 11

Previous Number Next Number See English 

11. Quia agnitio interna veri est fides, et quia fides et veritas unum sunt, (ut supra, n. 2, 4-6, dictum est,) sequitur quod agnitio externa absque interna non sit fides, nec quod persuasio falsi sit fides. Agnitio externa absque interna est fides ignoti; et fides ignoti est solum scientia, quae memoriae est, quae si confirmatur fit persuasio: et qui in illis sunt, cogitant quod verum sit, quia alius ita dixit, vel cogitant quod verum sit ex confirmato; et tamen falsum aeque confirmari potest quam verum, et quandoque fortius. Per cogitare quod verum sit ex confirmato, intelligitur cogitare illud Verum esse quod ab alio dicitur, et illud non prius explorare, sed modo confirmare.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church