10. Dixit Dominus ad Thomam, "Quia vidisti Me, Thoma, credidisti; beati qui non vident, et credunt" (Joh. xx. 29);
per quod non intelligitur fides ab interna agnitione veri separata, sed quod beati sint qui non oculis vident Dominum, sicut Thomas, et usque credunt quod Ipse sit; hoc enim in luce veritatis est ex Verbo.