47. [V. DE DIVINA TRINITATE] CAPUT DECIMUM. QUOD NISI NOVA ECCLESIA EXISTAT, QUAE ABOLET FIDEM VETERIS ECCLESIAE QUAE EST IN TRES DEOS, ET NOVAM TRADIT QUAE {1} EST IN UNUM DEUM, ITA IN DOMINUM DEUM SALVATOREM JESUM CHRISTUM, NON POSSIT ULLA CARO SALVARI, SECUNDUM DOMINI VERBA. @1 est pro "sit"$ 1. Quod Dominus ubi de consummatione saeculi et adventu suo, hoc est, de fine ecclesiae hodiernae, et tunc principio ecclesiae novae, cum discipulis loquitur, postquam desolationem et afflictionem descripsit, dicit quod Nisi abbreviarentur dies illi, non conservaretur ulla caro (Matth. xxiv 21, 22);
hoc est, omnino perirent morte aeterna. 2. Quod non conservaretur ulla caro nisi illa afflictio et abominatio desolationis tollerentur, est quia per fidem hodiernae ecclesiae nulla est conjunctio cum Deo, et inde nulla salus, haec enim a conjunctione cum Deo unice pendet; immo salus est illa conjunctio. 3. Quod per fidem hodiernae ecclesiae non sit conjunctio cum Deo, est quia fides illa est in tres Deos, et fides nisi in unum Deum non conjungit; tum etiam quia fides illa est in Deum Patrem, qui inaccessibilis est; et quoque in Filium natum ab aeterno, qui similiter inaccessibilis foret, quia ejusdem essentiae cum Patre; pariter in Spiritum Sanctum: et quia non aliquis Filius nec aliquis Spiritus Sanctus ab aeterno {1} fuit, {2} fides in duos illos est in nullum Deum. Accedit quod fides hodierna non possit uniri cum charitate; et fides non unita charitati, ita sola, non conjungit. Exinde sequitur quod nisi nova ecclesia a Domino instauretur quae fidem illam abolet, et docet novam, quae est in unum Deum, et simul unita charitati, non conservaretur ulla caro, hoc est, non salvaretur ullus homo. @ fuit pro "sunt"$ @ fides in duos illos est pro "est fides in duos illos"$ 4. Quod fides hodierna destruxerit universam ecclesiam, et falsificaverit totum Verbum, supra ostensum est. Quare nisi nova ecclesia a Domino instauretur, quae et ecclesiam et Verbum suae integritati restituit, non conservari possit ulla caro. 5. Quod illi qui in fide hodiernae ecclesiae sunt, intelligantur per "draconem" et "pseudoprophetam;" et quod ipsa illa fides per "puteum abyssi" ex quo locustae exiverunt, ut et per "magnam urbem quae spiritualiter vocatur Sodoma et Aegyptus," ubi bini testes occisi sunt, in Apocalypsi Revelata ostensum est; similiter quod ibi per "Novam Hierosolymam" Nova Ecclesia intellecta sit. [Vide Apoc., cap. ix., xi., xii., xx., xxi.] Quoniam ibi dicitur quod postquam draco et pseudopropheta in infernum conjecti sunt, ex caelo a Deo descenderit Nova Hiersolyma, patet quod postquam fides hodiernae ecclesiae damnata est, Nova Ecclesia e Novo Caelo a Domino descendat ac {1} instituatur. @1 "instituatur":--sic Sc.; N. legit "instituitur".$ 6. Ex his patet quod nisi nova ecclesia existat quae abolet fidem in tres Deos et recipit fidem in unum Deum, ita in Dominum Jesum Christum, et simul hanc cum charitate in unam formam conjungit, non possit ulla caro salvari. 7. Videatur etiam supra, pag. [40], quod redemptio non potuerit effici, et inde nec salvatio dari, nisi a Deo incarnato, ita non ab alio quam a Deo Redemptore Jesu Christo, quia salvatio est perpetua redemptio: tum etiam quod Deus, fides, et charitas sint tria essentialia ecclesiae, et quod ab illis universa theologia, ita ecclesia, pendeat. Quare ubi de tribus illis falsa traduntur et imbuuntur, homini non est salus. 7. Clausula.-Quod nemo possit posthac venire in caelum nisi in doctrina Novae Ecclesiae quoad fidem et vitam sit. Causa est, quia Novum Caelum, quod a Domino nunc instauratum est, est in fide et vita secundum illam doctrinam.
CAPUT UNDECIMUM. QUOD DIVINA TRINITAS SIT IN DOMINO DEO SALVATORE; ET PROINDE QUOD DOMINUS DEUS SALVATOR SOLUS ADEUNDUS SIT, UT SIT SALUS SEU VITA AETERNA.{1} @1 [ANNOTATIONES AUCTORIS:-]Exponuntur haec, secundum contenta, in sequentibus De Scriptura Sacra (n. 13, etc.). Quod ex doctrina hodiernae ecclesiae consequatur quod Domino nulla potestas sit, quia solus Pater imputat meritum Ipsius sint, quodque omnia Patris ad Ipsum veniant, et quod potestas omnis carnis et omnis potestas super caelum et terram Ipsi sit. Quod Dominus sit Caput ecclesiae, et quod ecclesia sit Ipsius corpus; quare Ipsi qui est ejus Caput, a corpore adeundus sit.$ [NOTA EDITORIS:-Cetera, cum hoc opusculum ex autographo transcribebatur, inveniri non potuerunt.]$