Canons (Whitehead) n. 46

Previous Number Next Number See English 

46. [V. DE DIVINA TRINITATE] CAPUT NONUM. QUOD INDE SIT ILLA AFFLICTIO ET ILLA DESOLATIO IN ECCLESIA CHRISTIANA, QUAE A DOMINO APUD EVANGELISTAS ET APUD DANIELEM PRAEDICTAE SUNT. 1. Quod Dominus, ubi de Consummatione Saeculi, et de suo Adventu, hoc est, de fine ecclesiae hodiernae et de principio ecclesiae novae, cum discipulis loquitur, praedixerit haec, "Erit tunc afflictio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque nunc, nec erit" (Matth. xxiv. 21); tum quod futura sit Abominatio desolationis praedicta a Daniele propheta. ... Nam post afflictionem dierum illorum sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et...virtutes caelorum commovebuntur" (Matth. xxiv. 15, 29). 2. Quod talis afflictio et desolatio sit in ecclesia, prorsus non scitur et videtur in mundo, quoniam ubivis ibi dicitur quod sint in ipsa luce Evangelii; adeo ut si angelus descenderit e caelo, et aliud doceret, non crederetur. Quod ita dicat Ecclesia Romano-Catholica, ita Ecclesia Graeca, ita unaquaevis ecclesia ex tribus Reformatis quae a Luthero, Melancthone, et Calvino, antesignanis denominantur, similiter unaquaevis haeretica, quae multiplex. 3. Sed quod praedicta illa afflictio, et illa desolatio, in clara luce apparuerit in mundo spirituali,{1} quoniam omnes homines in illum mundum post mortem veniunt, et manent in religione in qua fuerunt in mundo naturali; lux enim ibi est spiritualis quae detegit omnia. @1 [NOTA E MARGINE:-]Et mihi nunc apparet in splendidissima luce, in Londino mundi naturalis.$ 4. Dum ibi interrogantur clerici de Deo, de fide, et de charitate, quae sunt tria essentialia ecclesiae et inde salutis, vix aliter respondent quam sicut caeci in foveis. De Deo respondent, quod sit unus, et quod sint tres qui unanimes: et cum dicunt quod tres sint unus, mandatur illis, eloqui sicut cogitant; tunc quia cogitatio et loquela apud illos qui in mundo spirituali unum agunt, eloquuntur clara voce tres Deos. Dum ulterius interrogantur de illa fide,-num sciunt signum ejus dum intrat, et num signum quod insit,-respondent, "Quid est signum scire? Estne illa ex beneplacito, ex electione illius unius Dei, et nihil ex homine illi immixtum est?" Dum interrogantur num fides illa,-quia applicata tribus, et sic in tres Deos, et homo in plenaria ignorantia de illa est,-sit aliquid, respondent quod non modo sit aliquid, sed omne ecclesiae et omne salutis. Si interrogantur num sit possibilis, ad hoc rident. De charitate respondent quod sit ubi illa fides, et quod ab hac sit separata et inseparata; et quod sic ad salutem conferat, et non conferat. 5. Dum laici interrogantur de Deo, de fide, et de charitate, paene nihil sciunt, praeter quod pauci aliqua aenigmata ex clero, quae vocant fidei; quae in genere sunt, ut misereatur Deus Pater propter Filii sui passionem, ut remittet peccata et justificet. 6. Dum hi et illi explorantur, num aliquid Dei, fidei et charitatis in se habeant, animadvertitur quod nihil; consequenter nihil caeli, ecclesiae, et salutis, solum apud illos qui bona fecerant ex religione, quia hi receptibiles sunt fidei in Dominum Deum Salvatorem in mundo spirituali. 7. Ex paucis illis supra allatis, patet unde est ingens illa "afflictio quae ab initio mundi non fuit, nec erit," et unde illa "abominatio desolationis," quas Dominus futuras in fine ecclesiae, qui hodie est, praedixit. 8. Quod talis afflictio ab initio mundi non fuerit, nec futura, est quia Gentes et ipsi Judaei ignoraverunt Dominum Deum Salvatorem ut Fontem salutis; et ignorantia excusat: aliter vero Christiani post adventum Ipsius, quibus hoc in Verbo utriusque Testamenti detectum est.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church