43. [V. DE DIVINA TRINITATE] CAPUT QUINTUM. QUOD TRINITAS PERSONARUM IN DIVINITATE SIT EX CONCILIO NICAENO, ET INDE IN ECCLESIA CATHOLICA, ET POST ILLUD; IDEO VOCANDA EST TRINITAS NICAENA. AT QUOD TRINITAS DEI IN UNA PERSONA, DOMINO DEO SALVATORE, SIT EX IPSO CHRISTO, ET INDE IN ECCLESIA APOSTOLICA; ET IDEO VOCANDA EST TRINITAS CHRISTIANA; ET QUOD HAEC TRINITAS DEI SIT TRINITAS NOVAE ECCLESIAE. 1. Sunt tria summaria doctrinae Ecclesiae Christianae de Divina Trinitate et simul Unitate, quae vocantur Symbola Apostolicum, Nicaenum, Athanasium. Symbolum Apostolicum, a viris qui vocati sunt Patres Apostolici conscriptum est; Symbolum Nicaenum a coetu Episcoporum et Sacerdotum qui ab imperatore Constantino in Nicaeam urbem, ad dissipandum scandala Arii de negata Divinitate Filii Dei, convocati sunt; et Symbolum Athanasianum a quodam aut quibusdam {1} post illud concilium. Haec tria Symbola ab Ecclesia Christiana ut oecumenica ac catholica, hoc est, universalia doctrinae de Deo Patre, Filio, et Spiritu Sancto, agnita et recepta sunt. @1 "post":--sic Sc.; N. habet "statim post".$
2. Symbolum Apostolicum ita docet:-
"Credo in Deum, Patrem omnipotentem, {1} Creatorem coeli et terrae. [Et] in Jesum Christum, Filium Ejus [unicum], Dominum nostrum; qui conceptus est {2} de Spiritu Sancto, natus ex Maria Virgine..... Credo in Spiritum Sanctum;" etc. Symbolum Nicaenum ita docet:-
Credo in unum Deum, Patrem omnipotentem, Factorem caeli et terrae..... Et in unum Dominum Jesum Christum, Filium Dei unigenitum, et ex Patre natum ante [omnia] saecula; genitum non factum, consubstantialem Patri, per quem omnia facta sunt; qui... descendit e caelo, et incarnatus est de Spiritu Sancto ex Maria Virgine, et Homo factus [est]...... Et in Spiritum Sanctum, Dominum et vivificantem, qui ex Patre Filioque procedit; qui cum Patre et Filio simul adoratur et glorificatur; qui locutus est per prophetas......" Symbolum Athanasianum ita docet:-
Fides Catholica haec est:-
"Ut unum Deum in Trinitate, et Trinitatem in Unitate veneremur;...." Quod alia sit Persona Patris, alia Filii, et alia Spiritus Sancti;.... Quod Pater sit increatus, immensus, aeternus, omnipotens, Deus et Dominus;
Et quod tamen non sunt tres inreati, immensi, aeterni, omnipotentes, Dii et Domini, sed unus. [Quod Pater a nullo sit factus, nec creatus, nec genitus.] Quod Filius a Patre solo sit; non factus, nec creatus, nec genitus, sed procedens. Quod in hac Trinitate nihil prius et posterius, et nihil majus et minus sit;
Sed quod totae tres Personae coaeternae et coaequales sint. "Sed quia singulatim unumquemvis Personam Deum et Dominum confiteri Christiana veritate compellimur, Ita tres Deos {3} aut tres Dominos dicere, Catholica religione prohibemur:" ulterius de Domino Jesu Christo ita Quod licet Ille est Deus et Homo, Non tamen sint duo, sed unus Christus. @1 Creatorem pro "Deum"$ @2 de pro "a"$ @3 aut pro "et"$
3. Quod ex traditis his in tribus symbolis colligi possit quomodo in unoquovis {1} intellecta est Trinitas Dei in Unitate et Unitas in Trinitate. Symbolum enim Apostolicum tradit de Deo Patre quod sit Creator universi; de Filio Ejus, quod sit conceptus a Spiritu Sancto, et natus ex Maria Virgine; et de Spiritu Sancto, quod sit. Symbolum autem Nicaenum tradit de Deo Patre quod sit Creator universi; de Filio, quod sit genitus ante omnia saecula, et quod descenderit et incarnatus sit; et de Spiritu Sancto, quod ex utroque procedat. At Symbolum Athanasianum tradit de Patre, Filio et Spiritu Sancto, quod sint tres personae coaeternae et coaequales, et quod unaquaevis illarum sit Deus; et tamen non tres Dii sed unus; et quod tametsi ex Christiana veritate unaquaevis persona singulatim est Deus, usque ex Catholica religione non liceat dicere tres Deos. @1 intellecta pro "intellectu"$
4. Quod ex tribus illis symbolis pateat quod traditae sint binae Trinitates,-una quae exstitit ante mundum creatum, altera quae post illum; Trinitas ante mundum creatum, in Symbolis Nicaeno et Athanasiano; at Trinitas post illum in Symbolo Apostolico: consequenter quod Ecclesia Apostolica nihil sciverit de Filio ab aeterno, sed solum de Filio nato in mundo, et sic quod hunc invocaverit, et non illum; et vicissim, quod Ecclesia post Symbolum Nicaenum sicut e novo instaurata, agnoverit Filium ab aeterno pro Deo, at Filium natum in mundo non ita.
5. Quod binae illae Trinitates tantum inter se differant sicut vespera et mane, immo sicut nox et dies; et sic quod utraque simul nequaquam possit confirmari in uno homine ecclesiae, quia apud illum pereat religio, et cum religione sana ratio. Causa est {1} quod ex Trinitate Nicaena et Athanasiana non possit cogitari unus Deus, sed quod possit in Trinitate Apostolica; et quod in hac {2} cogitetur, quia datur in Domino Jesu Christo, Filio Dei nato in mundo. @1 quod pro "quia"$ @2 cogitetur pro "cogitatur"$
6. Quod Divina Trinitas sit in Domino Deo Salvatore Jesu Christo, docet Ipse: dicit enim Quod Pater et Ipse unum sint (Joh. x. 30);
Quod Ipse in Patre, et Pater in Ipso sit (Joh. xiv. 10, 11);
Quod omnia Patris sint Ipsius (Joh. iii. 35; xvi. 15); Quod qui videt Ipsum videat Patrem [(Joh. xiv. 9)];
Tum quod qui credit in Ipsum credat in Patrem ([Joh. xii. 44)]:
et secundum Paulum, Quod omnis plenitudo Divinitatis in Ipso habitet corporaliter (Coloss. ii. 9):
secundum Johannem, Quod sit verus Deus et Vita aeterna (1 Epist. v. 21 [B. A. 20]):
et secundum Esaiam, Quod sit Pater aeternitatis (Esai. ix. 5 [B. A. 6]):
et alibi apud eundem, Quod sit Jehovah, Redemptor (Esai. xliii. 14; xliv. 6)]; Solus Deus [(Esai. xliii. 10, 11]:
et quod ex Redemptione sit Jehovah Justitia nostra [(Jerem. xxiii. 6)]: et quod [dicatur] Deus, Pater [(Esai ix. 5 [B. A. 6]):
ubi de Illo. [Dicitur etiam] Quod gloriam suam non alteri det [(Esai. xlii. 8; xlviii. II)];
tum quod Spiritus Sanctus sit ex Ipso [(Joh. xx. 22)]. Nunc quia Deus est unus, et quia est Divina Trinitas, Pater, Filius, et Spiritus Sanctus (secundum Domini verba, Matth. xxviii. 19), sequitur quod Trinitas illa sit in una persona, et quod sit in persona Illius qui conceptus est a Deo Patre, et natus ex Maria Virgine, et inde vocatur "Filius Altissimi," "Filius Dei," "Filius Unigenitus" (Luc. i. 31-35: Joh. i. 18; xx. 31: Matth. iii. 17; xvi. 16; xvii. 5). Quod in omnibus his et supra allatis locis non intelligatur aliquis Filius ab aeterno, coram visu interno et externo patet. Cum itaque Divina haec Trinitas (quae etiam est Plenitudo Divinitatis habitans in Ipso corporaliter, apud Paulum,) sit in Domino Deo Salvatore Jesu Christo, sequitur quod Ipse solus sit adeundus, advocandus, et colendus; et quod cum hoc fit, simul adeatur Pater; et quod [ita homo] recipiat Spiritum Sanctum: docet enim quod Ipse sit Via, Veritas, et Vita, et quod nemo veniat ad Patrem nisi per Ipsum; et quod qui per Illum ut Januam non intrat in ovile (hoc est, in ecclesiam), non sit pastor, sed fur et latro; tum etiam, quod qui in Ipsum credunt, habeant vitam aeternam; et quod qui non credunt, non videant vitam (Joh. iii. 15, 16, 36; vi. 40; xi. 25, 26: 1 Epist. Joh. v. 21 [B. A. 20]).
7. Quoniam Divina Trinitas et simul Divina Unitas est in Domino Jesu Christo, Redemptore et Salvatore mundi, est haec Trinitas Novae Ecclesia. 8. [Cum bina exemplaria nostra transcribebantur, autographo jam tum hic defecerant folia duo, continentia Capita vi. et vii. Capitis septimi, autem, articuli, n. 6, 7, 8, adhuc aderant. Hi videantur mox infra.]
[Ex Indice Communium allatum.] [IDEAE ABSONAE EX TRINITATE NICAENA.] * * * * * *