Canons (Whitehead) n. 40

Previous Number Next Number See English 

40. [V. DE DIVINA TRINITATE] CAPUT SECUNDUM. QUOD TRES ILLI, PATER, FILIUS, ET SPIRITUS SANCTUS, SINT TRIA ESSENTIALIA UNIUS DEI; QUONIAM SUNT UNUM, QUEMADMODUM ANIMA, CORPUS, ET OPERATIO UNUM SUNT APUD HOMINEM. 1. Quod Divina Trinitas, quae simul est Unitas, nequaquam possit ab ullo comprehendi, nisi sicut anima, corpus, et operatio procedens apud hominem; consequenter, nisi ipsum Divinum quod vocatur Pater sit anima, Humanum quod vocatur Filius sit corpus animae, {1} et Spiritus Sanctus sit operatio procedens. @1 et pro "et quod"$ 2. Quod ideo in Ecclesia Christiana ubivis agnoscatur quod in Christo Deus et Homo, hoc est, Divinum et Humanum, sint una Persona, sicut anima et corpus in homine. Hoc agnoscitur ibi ex Symbolo Athanasii. 3. Quare qui cognoscit unionem animae et corporis, ac inde operationem, cognoscit Trinitatem et simul Unitatem Dei, in quadam umbra. 4. Quod rationalis homo sciat, aut scire possit, quod anima filii sit ex patre, et quod anima induat se corpore in utero matris, et quod postea ex utroque procedat omnis operatio. 5. Quod qui scit unionem animae et corporis, etiam sciat, aut scire possit, quod vita animae sit in corpore, et quod sic vita corporis sit vita animae. 6. Consequenter, quod anima vivat, proinde sentiat et operetur, in corpore et ex corpore; et quod corpus vivat, sentiat, et operetur ex se dum ex anima. 7. Quod hoc sit quia omnia animae sunt corporis, et omnia corporis sunt animae; inde et non aliunde est unio illorum. 8. Quod modo apparentia sit quod anima operetur separatim, a se per corpus; cum tamen operatur in corpore et ex corpore. 9. Quod ex his homo rationalis, qui commercium animae et corporis novit, possit comprehendere haec Domini verba:--Quod Pater et Ipse unum sint; quod omnia Patris sua sint, et omnia sua Patris; quod omnia Patris ad Ipsum veniant; quod Pater dederit omnia in manum Filii; quod sicut Pater operatur etiam Filius operetur; quod qui videt et cognoscit Filium etiam videat et cognoscat Patrem; quod qui unum sunt in Filio, unum sint in Patre; quod nemo viderit Patrem nisi Filius, qui in sinu Patris est, [et qui Ipsum] exposuit; quod Pater in Filio sit, et Filius in Patre; quod nemo veniat ad Patrem, nisi per Filium; quod sicut Pater habet vitam in Se Ipso, ita dederit Filio habere vitam in Se Ipso; quod in Jesu Christo omnis plenitudo Divinitatis habitet corporaliter: praeter plura. Per "Filium" ibi intelligitur Humanum Patris. 10. Quod ex his sequatur quod Divinitas et Anima Filii Dei, Salvatoris nostri, non sint distincte duo, sed unum et idem. Quod Filius Dei sit Humanum Dei Patris, super plene ostensum est; quid enim aliud Maria Mater peperit quam Humanum, in quo Divinum ex Deo Patre fuit? Inde a nativitate "Filius Dei" vocatus est; dicit enim angelus Gabriel ad Mariam, "Sanctum quod nascitur ex te vocabitur Filius Dei;" et Sanctum quod nascebatur ex Maria fuit Humanum in quo Divinum ex Patre.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church