39. [V. DE DIVINA TRINITATE] CAPUT PRIMUM. QUOD DIVINA TRINITAS SIT; VIDELICET, PATER, FILIUS, ET SPIRITUS SANCTUS. 1. Quod Unitas Dei, in toto terrarum orbe ubi religio et sana ratio, agnita et recepta sit. 2. Quod ideo Trinitas Dei non potuerit nota esse; nam si nota fuisset, immo si modo dicta, homo de Trinitate Dei cogitavisset pluralitatem Deorum; quam religio et quoque sana ratio abhorrent. 3. Quod ideo Trinitas Dei non potuerit nisi ex revelatione cognosci, ita non nisi quam ex Verbo; nec recipi nisi Trinitas etiam sit Unitas Dei, nam alioqui foret contradictio, quae parit non ens. 4. Quod Trinitas Dei actualiter non exstiterit priusquam Filius Dei, Salvator mundi, natus est; et quod nec prius Unitas in Trinitate et Trinitas in Unitate. 5. Quod salus generis humani a Trinitate Dei, quae simul est Unitas, pendeat. 6. Quod per Trinitatem Dei quae simul est Unitas, intelligatur Divina Trinitas in una Persona. 7. Quod Dominus, Salvator mundi, docuerit quod sit Divina Trinitas; videlicet, Pater, Filius, et Spiritus:
Jussit enim discipulis ut baptizarent in nomine Patris, Filii, et Spiritus Sancti. Dixit etiam quod ad illos, ex Patre, mitteret Spiritum Sanctum. Nominavit etiam saepenumero Patrem, et Se Filium Illius, et inspiravit in discipulos, dicens, "Accipite Spiritum Sanctum." Porro, cum Jesus baptizatus est in Jordane, vox e Patre exivit, dicens, "Hic est Filius meus dilectus," et Spiritus apparuit sub specie columbae supra Ipsum. Dixit etiam angelus Gabriel ad Mariam, "Spiritus Sanctus veniet super te, et Virtus Altissimi obumbrabit te, et Sanctum quod nascitur ex te vocabitur Filius Dei:" "Altissimus" est Deus Pater. Apostoli etiam in suis epistolis multoties nominant Patrem, Filium, et Spiritum Sanctum; et Johannes in sua prima [dicit] "Sunt tres qui testificantur in caelo, Pater, Verbum, et Spiritus Sanctus;" etc.