60. Quod Deus et Homo in Domino, secundum Doctrinam, non sint duo, sed una Persona, et prorsus una, sicut anima et corpus sunt unum, patet clare a multis quae Ipse dixerat: ut, Quod "Pater et Ipse unum sint;" quod "omnia Patris sua sint, et omnia sua Patris;" quod "Ipse in Patre et Pater in Ipso sit:" quod "omnia data sint in manum Ipsius;" quod "Ipsi omnis potestas sit;" quod "Deus caeli et terrae sit;" quod "qui credit in Ipsum, vitam aeternam habeat;" et porro, quod et Divinum et Humanum sublatum sit in caelum, et quod quoad utrumque "sedeat ad dextram Dei," hoc est, quod omnipotens sit: et plura quae supra ex Verbo de Divino Humano Ipsius in multa copia allata sunt, quae omnia testantur quod Deus sit unus tam Persona quam Essentia, in quo Trinitas; et quod ille Deus sit Dominus.