Doc. of Lord (Dick) n. 59

Previous Number Next Number See English 

59. Haec in Doctrina de Trinitate et Unitate Dei. Postea sequitur ibi de assumptione Humani a Domino in mundo, quae vocatur Incarnatio. Illa quoque In Doctrina quoad omnia et singula ejus, vera sunt, modo distincte intelligatur humanum ex matre, in quo Dominus fuit, cum in statu humiliationis seu exinanitionis, et passus est tentationes et crucem; et Humanum ex Patre, in quo fuit in statu glorificationis seu unitionis: nam Dominus Humanum in mundo conceptum a Jehovah, qui est Dominus ab aeterno, et natum a Maria Virgine, assumpsit inde Ipsi fuit Divinum et humanum, Divinum a Divino suo ab aeterno, et humanum ex Maria matre in tempore; sed hoc humanum exuit, et Humanum Divinum induit: hoc Humanum est, quod vocatur Divinum Humanum, et quod intelligitur in Verbo per "Filium Dei." Cum itaque illa, quae praecedunt in Doctrina de Incarnatione, intelliguntur de humano materno, in quo fuit cum in statu humiliationis, et illa quae sequuntur ibi de Divino Humano, in quo fuit cum in statu glorificationis, tunc etiam omnia ibi coincidunt. Cum humano materno, in quo fuit cum in statu humiliationis, coincidunt haec quae praecedunt in Doctrina, Quod Jesus Christus fuerit Deus et Homo, Deus ex substantia Patris, et Homo ex substantia matris, natus in mundo: perfectus Deus et perfectus Homo, ex rationali anima et humano corpore consistens: aequalis Patri quoad Divinum, minor Patre quoad Humanum. Tum haec, Quod Humanum illud non conversum sit in Divinum, nec ei commixtum:

sed exutum, et pro eo assumptum Humanum Divinum. Cum Humano Divino, in quo fuit in statu glorificationis, et nunc est in aeternum, coincidunt haec quae sequuntur in Doctrina:

"Tametsi noster Dominus Jesus Christus Filius Dei, est Deus et Homo, usque non sunt duo, sed est unus Christus; immo est prorsus unus, est enim una Persona; quoniam sicut anima et corpus faciunt unum hominem, ita Deus et Homo est unus Christus."


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church