Doc. of Lord (Dick) n. 56

Previous Number Next Number See English 

56. Doctrina haec est:-

"Qui vult salvari, illi..., necessarium est servare Fidem hanc Catholicam (alii, Christianam): nisi quis illam Fidem servaverit totam et integram absque dubio, in aeternum peribit. Fides haec Catholica (alii, Christiana) est, quod colamus unum Deum in Trinitate, et Trinitatem in Unitate, neque commiscendo Personas, neque separando substantiam (alii, essentiam): quoniam est una Persona Patris, alia Filii, et alia Spiritus Sancti; sed Divinitas Patris, Filii et Spiritus Sancti est una eadem, gloria aequalis, et majestas coaeterna. Qualis est Pater, talis est Filius, et talis est Spiritus Sanctus. Pater est increatus, Filius est increatus, et Spiritus Sanctus est increatus. Pater est infinitus, Filius est infinitus, et Spiritus Sanctus est infinitus; Pater aeternus, Filius aeternus, et Spiritus Sanctus aeternus; et tamen non sunt tres aeterni, sed unus aeternus; et non sunt tres infiniti neque tres increati, sed unus increatus, et unus infinitus. Similiter ut Pater est omnipotens, ita Filius est omnipotens, et Spiritus Sanctus est omnipotens, et tamen non sunt tres omnipotentes sed unus omnipotens. Sicut Pater est Deus, ita Filius est Deus, et Spiritus Sanctus est Deus, et tamen non sunt tres Dii, sed unus Deus. Quamvis Pater est Dominus, Filius est Dominus, et Spiritus Sanctus est Dominus, usque tamen non sunt tres Domini, sed unus Dominus. Quoniam sicut ex Christiana veritate obligati sumus agnoscere unamquamque Personam per Se esse Deum et Dominum, usque tamen per Catholicam Religionem prohibiti sumus dicere esse tres Deos, aut tres Dominos (alii, usque tamen non possumus ex Christiana fide nominare tres Deos aut tres Dominos). Pater a nullo factus est, neque creatus, neque natus: Filius est a solo Patre non factus, nec creatus, sed natus: Spiritus Sanctus est ex Patre et ex Filio, neque factus, neque creatus, neque natus, sed procedens. Ita est unus Pater, non tres Patres; unus Filius, non tres Filii; unus Spiritus Sanctus, non tres Spiritus Sancti: et in hac Trinitate nullus est primus et postremus, et nullus est maximus et minimus, sed omnes tres Personae sunt simul aeternae, et sunt prorsus aequales. Ita ut prorsus sit, quemadmodum supra dictum est, quod Unitas in Trinitate, et Trinitas in Unitate colenda sit (alii, quod tres Personae in una Divinitate, ac unus Deus in tribus Personis, colendus sit); quapropter qui vult salvari, illum oportet ita cogitare de Trinitate. "Porro etiam ad salutem necessarium est, ut quis rite credat Incarnationem nostri Domini Jesu Christi (alii, ut quis constanter credat, quod noster Dominus sit verus Homo); quoniam vera Fides est, ut credamus et confiteamur quod noster Dominus Jesus Christus, Filius Dei, sit Deus et Homo, Deus ex substantia (seu essentia, alii, natura) Patris, natus ante mundum; et Homo ex substantia (alii, natura) matris, natus in mundo; perfectus Deus et perfectus Homo, ex rationali anima et humano corpore consistens: aequalis Patri quoad Divinum, ac inferior (alii minor) Patre quoad Humanum. Qui tametsi est Deus et Homo, non tamen sunt duo, sed unus Christus: unus non per conversionem Essentia Divinae in Corpus, sed per assumptionem Humani in Deum (alii, unus est Ille, non tamen ita quod Divinum transmutatum sit in Humanum, sed Divinum suscepit ad Se Humanum): unus prorsus, non per confusionem (alii, commixtionem) substantiae, sed per unitatem Personae (alii, Ille est prorsus unus, non tamen ita quod binae naturae sint commixtae, sed Ille est una Persona). Quoniam sicut rationalis anima et corpus est unus homo, ita Deus et Homo est unus Christus. Qui passus est propter salvationem nostri, descendit in infernum, et resurrexit tertio die ex morte: et ascendit in caelum, et sedet ad dextram Patris... omnipotentis: unde venturus est ad judicandum vivos et mortuos: in cujus adventu omnes homines resurgent cum suis corporibus: (et reddituri sunt de factis propriis rationem;) et illi qui bona fecerunt, intrabunt in vitam aeternam; et qui male fecerunt, in ignem aeternum."


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church