55. (XI.) QUOD DOCTRINA FIDEI ATHANASIANAE CONCORDET CUM VERITATE, DUM MODO PER TRINITATEM PERSONARUM INTELLIGATUR TRINITAS PERSONAE, QUAE EST IN DOMINO. Quod Christiani tres Personas Divinas, ac ita sicut tres Deos, agnoverint, erat quia trinum in Domino est, ac unum vocatur Pater, alterum Filius, et tertium Spiritus Sanctus, et hoc trinum distincte nominatur in Verbo; sicut etiam distincte nominatur anima et corpus et quod ex illis procedit, quae tamen unum sunt. Verbum in sensu litterae etiam tale est, ut quae unum sunt distinguat sicut non forent unum; inde est, quod Jehovam, qui est Dominus ab aeterno, nominet nunc "Jehovam," nunc "Jehovam Zebaoth," nunc "Deum," nunc "Dominum," et simul "Creatorem," "Salvatorem," "Redemptorem" et "Formatorem," immo "Schaddai;" ac Humanum Ipsius quod assumpsit in mundo, "Jesum," "Christum," "Messiam," "Filium Dei," "Filium hominis;" et in Verbo Veteris Testamenti, "Deum," "Sanctum Israelis," "Unctum Jehovae," "Regem," "Consiliarum," "Angelum," "Davidem." [2] Nunc quia Verbum tale est in sensu litterae, ut plures nominet qui tamen unum sunt, ideo Christiani, qui in initio simplices fuerunt, et omnia secundum verba sensus litterae intellexerunt, distinxerunt Divinitatem in tres Personas; quod etiam propter simplicitatem eorum permissum est; sed tamen ita, ut de Filio etiam crederent quod infinitus, increatus, omnipotens, Deus et Dominus esset, prorsus aequalis Patri; et insuper ut crederent quod non duo aut tres sint, sed unus essentia, majestate et gloria, ita Divinitate. [3] Qui illa secundum Doctrinam simpliciter credunt, et non confirmant se in tribus Diis, sed ex tribus unum faciunt, illi post obitum informantur a Domino per angelos quod Ipse sit ille unus, ac illud trinum; quod etiam recipitur ab omnibus qui in caelum veniunt: nam nemo potest admitti in caelum, qui tres Deos cogitat, utcunque ore dicit unum: totius enim caeli vita, ac omnium angelorum sapientia, fundatur super agnitione et inde confessione unius Dei, et super fide quod ille unus Deus sit etiam Homo, et quod Ipse sit Dominus, qui simul Deus et Homo. [4] Ex his patet quod ex Divina permissione factum sit, quod Christiani in principio reciperent Doctrinam de tribus Personis, modo reciperent simul quod etiam Dominus sit Deus infinitus, omnipotens, et Jehovah: nam nisi id quoque recepissent, prorsus actum fuisset de ecclesia, quoniam ecclesia est ecclesia a Domino; et omnium vita aeterna est a Domino. et non ab alio. [5] Quod ecclesia sit ecclesia a Domino, ex eo solo constare potest, quod totum Verbum a principio ad finem de solo Domino agat, ut supra ostensum est, et quod in Ipsum credendum sit; et quod illis, qui non credunt in Ipsum, non vita aeterna sit; immo quod "ira Dei maneat super illis" (Joh. iii. 36). [6] Nunc quia unusquisque in se videt, quod si Deus unus est, sit unus et Persona et Essentia, (nemo enim aliter cogitat, nec cogitare potest, dum cogitat quod Deus unus sit,) velim nunc integram Doctrinam, quae ab Athanasio nomen habet, adducere, et postea demonstare quod omnia, quae ibi dicta sunt, vera sint, modo loco trinitatis Personarum intelligatur trinitas Personae.