21. Multi hodie non aliter cogitant de Domino, quam sicut de vulgari homine, sui simili, quia solum de Humano Ipsius, et non simul de Divino; cum tamen Divinum et Humanum Ipsius non separari possunt. Est enim Dominus Deus et Homo; ac Deus et Homo in Domino non sunt duo, sed una Persona, ita prorsus una, sicut anima et corpus sunt unus homo; secundum doctrinam in toto Christiano Orbe, quae est ex Conciliis, ac Doctrina Fidei Athanasianae vocatur, Ne itaque homo posthac cogitatione separet Divinum et Humanum in Domino, legat quaeso illa, quae ex Luca supra allata sunt; tum etiam haec apud Matthaeum:-
"Jesu Christi nativitas talis est: Desponsata matre Ipsius Josepho, antequam illi congrederentur, inventa est in utero habens, ex Spiritu Sancto. Et Josephus sponsus ejus, quum justus esset, et non vellet illam diffamare, voluit clam dimittere illam. Verum cum ille haec cogitaret, ecce angelus Domini in somnio apparuit illi, dicens, Joseph, fili Davidis, ne timeas accipere Mariam sponsam tuam, nam quod in illa natum, ex Spiritu Sancto est: et pariet Filium, et vocabis nomen Ipsius Jesum. Ille... salvabit populum suum a peccatis eorum. ...Et expergefactus Josephus a somno, fecit sicut praecepit illi angelus Domini, et accepit sponsam suam: at non cognovit illam, usque dum peperit Filium suum primogenitum, et vocavit nomen Ipsius Jesum" (i. 18-25). Ex his, et ex illis quae apud Lucam de nativitate Domini scripta sunt, et ex supra allatis, constat quod "Filius Dei" sit Jesus conceptus a Jehovah Patre, et natus a virgine Maria, de quo omnes Prophetae et Lex usque ad Johannem prophetarunt.