Doc. of Life (Dick) n. 44

Previous Number Next Number See English 

44. Quod homo possit multa scire, cogitare, et intelligere, et tamen non sapere, supra (n. 27, 28) ostensum est; et quia fidei est scire et cogitare, et magis adhuc intelligere quod ita sit, ita potest homo credere quod fidem habeat, et tamen non habet. Causa quod non habeat, est quia in malo vitae est, ac malum vitae et verum fidei nusquam possunt unum agere. Malum vitae destruit verum fidei, quia malum vitae est voluntatis, et verum fidei est intellectus, ac voluntas ducit intellectum, ac facit ut unum secum agat; quare si aliquid in intellectu est quod non concordat cum voluntate, hoc quando homo sibi relictus est, et ex suo malo et ejus amore cogitat, tunc verum, quod est in intellectu, vel ejicit, vel cogit ut unum sit per falsificationem. Aliter apud illos qui in bono vitae sunt; hi sibi relicti ex bono cogitant, et verum, quod in intellectu est, amant, quia concordat. Ita fit conjunctio fidei et vitae, sicut est conjunctio veri et boni, atque haec et illa sicut est conjunctio intellectus et voluntatis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church