Doc. of Life (Dick) n. 43

Previous Number Next Number See English 

43. Sunt homini binae facultates, quarum una vocatur Voluntas, et altera Intellectus. Illae inter se distinctae sunt, sed ita creatae ut unum sint; et cum unum sunt, vocantur Mens; quare mens humana illae sunt, et omnis vita hominis ibi. Sicut omnia in universo quae secundum ordinem Divinum sunt, se referunt ad Bonum et Verum, ita omnia apud hominem ad Voluntatem et Intellectum, nam bonum apud hominem est ejus voluntatis, et verum apud illum est ejus intellectus; sunt enim hae binae facultates receptacula et subjecta illorum; voluntas est receptaculum et subjectum omnium boni, ac intellectus est receptaculum et subjectum omnium veri. Bona et vera apud hominem non alibi sunt; ita non amor et fides sunt alibi, quoniam amor est boni et bonum est amoris, ac fides est veri et verum est fidei. Nihil magis interest scire, quam quomodo voluntas et intellectus unam mentem faciunt. Faciunt unam mentem, sicut bonum et verum faciunt unum; est enim simile conjugium inter voluntatem et intellectum, quale est inter bonum et verum. Quale hoc conjugium est, aliquantum in praecedente articulo dictum est; cui hoc addendum est, quod sicut bonum est ipsum esse rei, ac verum est existere rei inde, ita voluntas apud hominem est ipsum esse vitae ejus, ac intellectus existere vitae inde: nam bonum, quod est voluntatis, se in intellectu format, et certo modo se sistit videndum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church