Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 98

Previous Number Next Number See English 

98. Dictum supra est, quod omni homini sit facultas volendi, quae vocatur libertas, et facultas intelligendi quae vocatur rationalitas sed probe sciendum est, quod illae facultates homini sicut insitae sint, est enim ipsum humanum in illis. Sed ut mox dictum est, aliud est ex libero secundum rationem agere, et aliud ex ipso libero secundum ipsam rationem agere. Ex ipso libero secundum ipsam rationem agunt non alii, quam qui se passi sunt regenerari a Domino reliqui autem ex libero secundum cogitationem, quam instar rationis faciunt, agunt. At usque omnis homo, nisi natus sit fatuus aut summe stupidus, potest ad ipsam rationem, et per illam ad ipsum liberum venire; sed quod non veniat, sunt plures causae quae in sequentibus detegentur: hic solum dicetur, quibus ipsum liberum seu ipsa libertas, et simul ipsa ratio seu ipsa rationalitas, non dari possunt, et quibus aegre dari. [2.] Ipsa libertas et ipsa rationalitas non dari possunt fatuis ex nativitate; nec fatuis postea factis quamdiu fatui sunt. Ipsa libertas et ipsa rationalitas nec dari possunt stupidis et obesis natis, et quibusdam factis ex torpore otii, aut ex aegritudine quae pervertit aut prorsus occlusit interiora mentis, aut ex amore vitae bestiae. [3.] Ipsa libertas et ipsa rationalitas nec dari possunt apud illos in Christiano orbe, qui prorsus negant Divinum Domini, et sanctitatem Verbi, ac negationem apud se usque ad finem vitae confirmatam retinuerunt hoc enim intelligitur per peccatum contra Spiritum Sanctum, quod non remittitur in hoc saeculo, nec in futuro (Matth. xii. 31, 32). [4.] Ipsa libertas et ipsa rationalitas nec dari possunt apud illos, qui omnia naturae, et nihil Divino, attribuunt, et id per ratiocinia ex visibilibus fecerunt suae fidei: hi {1}etenim sunt athei. [5.] Ipsa libertas et ipsa rationalitas aegre dari possunt apud illos, qui in falsis religionis se multum confirmaverunt quoniam confirmator falsi est negator veri: at qui non confirmaverunt se, in quacunque religione sint, possunt; de qua re videantur quae in Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra (n. 91-97,) allata sunt. [6.] Infantes et pueri non possunt in ipsam libertatem et in ipsam rationalitatem veniri{2}, prius quam aetate adolescunt: quoniam interiora mentis apud hominem successive aperiuntur; sunt interea sicut semina in fructu immaturo, quae in humo non possunt egerminare. @1 enim pro "etnim," nisi praetuleris enim.$ @2 for veniri read venire I$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church