Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 97

Previous Number Next Number See English 

97. (viii.) Quod ideo Divinae Providentiae sit, ut homo ex libero secundum rationem agat.- Ex libero secundum rationem agere, et ex libertate ac rationalitate agere, est idem, tum etiam ex voluntate ac intellectu at aliud est ex libero secundum rationem, seu ex libertate et rationalitate agere, et aliud est ex ipso libero secundum ipsam rationem, seu ex ipsa libertate et ex ipsa rationalitate, agere; quoniam homo qui malum facit ex amore mali, et id apud se confirmat, ille quidem ex libero secundum rationem agit, sed usque liberum ejus non in se est liberum seu ipsum liberum, verum est liberum infernale, quod in se est servum, et ratio ejus non in se est ratio, sed est vel ratio spuria, vel falsa, vel apparens per confirmationes. At usque utrumque est Divinae Providentiae: nam si liberum volendi malum, et id sicut rationis facere per confirmationes, homini naturali tolleretur, periret libertas et rationalitas, et simul voluntas ac intellectus, et non potuisset abduci a malis, ac reformari, ita non conjungi Domino, et vivere in aeternum; quare Dominus liberum apud hominem ita custodit, sicut homo pupillam oculi sui. Sed usque Dominus per liberum continue abducit hominem a malis, et quantum per liberum abducere potest, tantum per liberum implantat bona; ita successive loco liberi infernalis indit liberum caeleste.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church