Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 51

Previous Number Next Number See English 

51. Ex his nunc constare potest, quod cogitandum sit de Infinito ac Aeterno, ita de Domino, absque spatio et tempore, et quod possit cogitari tum quod etiam cogitetur ab illis qui interius in rationali cogitant; et quod tunc Infinitum ac Aeternum sit idem cum Divino. Ita cogitant angeli et spiritus. Ex cogitatione abstracta a tempore et spatio comprehenditur Divina Omnipraesentia et Divina Omnipotentia, tum Divinum ab aeterno, et prorsus non ex cogitatione, cui idea ex spatio et tempore inhaeret. Ex his patet, quod cogitari possit de Deo ab aeterno, at nusquam de natura ab aeterno; consequenter quod cogitari possit de creatione universi a Deo, et prorsus non aliquid de creatione ex natura, naturae enim propria sunt spatium et tempus, Divinum autem est absque illis. Quod Divinum sit absque spatio et tempore, videatur in transactione De Divino Amore et Divina Sapientia (n. 7-10, n. 69-72, n. 73-76, et alibi).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church