Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 50

Previous Number Next Number See English 

50. Quoniam angeli et spiritus sunt affectiones quae amoris, ac cogitationes inde, ideo nec illi sunt in spatio et tempore, sed solum in apparentia illorum. Apparentia spatii et temporis est illis secundum status affectionum et inde cogitationum: quare dum aliquis ex affectione cogitat de altero, cum intentione quod velit videre illum, aut loqui cum illo, sistitur actutum praesens. [2.] Inde est, quod apud unumquemvis hominem praesentes sint spiritus qui in simili affectione cum illo sunt; mali spiritus cum illo qui in similis mali affectione est, ac boni spiritus cum illo qui in similis boni affectione: et illi tam praesentes sunt, sicut quis est inclusus societati. Spatium et tempus nihil faciunt ad praesentiam, ex causa quia affectio et inde cogitatio non sunt in spatio et tempore, ac spiritus et angeli sunt affectiones et inde cogitationes. [3.] Quod ita sit, ex viva plurium annorum experientia scire datum est et quoque ex hac, quod locutus sim cum pluribus post mortem, tam cum illis qui in Europa et in variis ejus regnis, quam cum illis qui in Asia et Africa et in variis earum regnis, et erant omnes prope me quare si forent illis spatium et tempus, intercederet peregrinatio et peregrinationis tempus. [4.] Immo, unusquisque homo hoc scit ex insito in se aut in sua mente, quod testatum mihi factum est per hoc, quod nemo cogitaverit de aliqua distantia spatii, cum narravi quod locutus sim cum aliquo in Asia, Africa aut Europa defuncto, sicut pro exemplo, cum Calvino, Luthero, Melanchthone, aut cum aliquo rege, praefecto, sacerdote in regione longinqua et ne quidem inciderat in cogitationem illorum Quomodo potuit loqui cum illis qui ibi vixerunt, et quomodo potuerunt ad illum venire et adesse, cum tamen terrae et maria intercedunt? Ex hoc quoque patuit mihi, quod unusquisque non cogitet ex spatio et tempore, cum de illis qui in mundo spirituali sunt. Quod tamen illis apparentia spatii et temporis sit, videatur in opere De Caelo et Inferno (n. {1}162-169; n. 191-199). @1 162 pro "62"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church