48. (i.) Quod Infinitum in se ac Aeternum in se, sit idem cum Divino, constare potest ex illis quae in pluribus locis in transactione De Divino Amore et Divina Sapientia, ostensa sunt. Quod Infinitum in se ac Aeternum in se sit Divinum, est ex idea angelica; angeli non aliud per Infinitum intelligunt quam Divinum Esse, ac per Aeternum Divinum Existere. At quod Infinitum in se, ac Aeternum in se, sit Divinum, ab hominibus et videri potest et non videri; videri potest ab illis qui de Infinito non ex spatio, ac de Aeterno non ex tempore, cogitant; sed non videri potest ab illis qui de infinito ac aeterno ex spatio et tempore cogitant. Ita videri potest ab illis, qui elevatius, hoc est, interius in rationali cogitant; ac non videri ab illis qui humilius, hoc est, exterius. [2.] Illi, a quibus videri potest, cogitant quod infinitum spatii non possit dari, proinde nec infinitum temporis quod est aeternum a quo; quia infinitum est absque fine primo et ultimo, seu absque terminis. Cogitant etiam, quod nec dari queat Infinitum a se; quia a se ponit terminum et principium, aut prius a quo; consequenter quod vanum sit dicere Infinitum ac Aeternum a se, quia id foret sicut diceretur Esse a se, quod est contradictorium, nam Infinitum a se foret Infinitum ab Infinito, et Esse a se foret Esse ab Esse; ac illud Infinitum ac Esse foret vel idem cum Infinito, vel foret finitum. Ex his et similibus, quae interius in rationali possunt videri, patet, quod sit Infinitum in se, ac Aeternum in se, et quod hoc et illud sit Divinum, ex quo omnia.