334. Dicitur etiam quod operatio Divinae Providentiae perstet in aeternum, quoniam omnis angelus perficitur sapientia in aeternum; at quisque secundum gradum affectionis boni et veri, in quo fuit cum abivit e mundo. Hic gradus est qui in aeternum perficitur; quod ultra illum gradum est, hoc extra angelum est, et non intra illum; et id quod extra illum est, non potest perfici intra illum. Hoc intelligitur per "Mensuram bonam, pressam, agitatam et superfluentem," quae dabitur in sinum illorum, qui remittunt et dant aliis (Luc. vii. 37, 38);
hoc est, qui in bono charitatis sunt.