333. Dicitur quod operatio Divinae Providentiae ad salvandum hominem inchoet a nativitate ejus et perstet usque ad finem vitae ejus. Quod ut intelligatur, sciendum est, quod Dominus videat, qualis homo est, ac praevideat qualis vult esse, ita qualis futurus est; et liberum voluntatis ejus non potest auferri, ut sit homo et inde immortalis, ut prius multis ostensum est quare Dominus praevidet statum ejus post mortem, et illum providet a nativitate ejus usque ad finem vitae. Apud malos providet permittendo et continue abducendo a malis; apud bonos autem providet ducendo ad bonum. Ita Divina Providentia est continue in operatione salvandi hominem; sed non salvari possunt plures quam salvari volunt, ac illi volunt salvari, qui Deum agnoscunt, et ab Ipso ducuntur; et illi non volunt, qui Deum non agnoscunt, et semet ducunt; hi enim non cogitant de vita aeterna, et de salvatione, illi vero cogitant. Hoc videt Dominus, et usque ducit illos, et ducit secundum leges Divinae Providentiae suae, contra quas non potest agere, quoniam agere contra illas, foret agere contra Divinum suum Amorem, et contra Divinam suam Sapientiam, quod est contra Se Ipsum. [2.] Nunc quia praevidet omnium status post mortem, et quoque praevidet loca illorum, qui non salvari volunt, in inferno, ac loca illorum, qui salvari volunt, in caelo, sequitur, quod, ut dictum est, provideat malis sua loca permittendo et abducendo, ac bonis sua loca ducendo quod nisi fieret continue a nativitate cujusvis ad finem vitae ejus, caelum non subsisteret, nec infernum: nam absque illa Praevidentia et simul Providentia non foret caelum nec infernum nisi confusum quoddam. Quod cuivis suus locus a Domino ex praeviso provisus sit, videatur supra (n. 202, 203). [3.] Hoc illustrari potest per hanc comparationem si jaculator aut sclopetarius collimaret ad scopum, et a scopo post illum duceretur linea recta ad milliaris distantiam, si in collimatione aberraret ungue solum, telum vel globulus ad finem milliaris immensum recederet a linea post scopum ducta. Ita foret, nisi Dominus omni momento, immo minutissimo spectaret aeternum in praevidendo et providendo cujusvis locum post mortem; sed hoc fit a Domino, quia omne futurum est Ipsi praesens, et omne praesens est Ipsi aeternum. Quod Divina Providentia in omni quod facit, spectet infinitum ac aeternum, videatur supra (n. 46-69, 214 seq.).