Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 330

Previous Number Next Number See English 

330. Sed ut appareat quam damnosa est fides praedestinationis communiter intellectae, quatuor illa argumenta reassumenda sunt et confirmanda. Primum: Quod praedestinatio alia quam ad caelum sit contra Divinum Amorem, qui infinitus. Quod Jehovah seu Dominus sit Divinus Amor, et quod ille infinitus sit, et Esse omnis vitae; tum quod homo creatus sit in imaginem Dei secundum similitudinem Dei, in transactione De Divino Amore et Divina Sapientia, demonstratum est: et quia omnis homo formatur in utero in illam imaginem secundum illam similitudinem a Domino, ut quoque demonstratum est, sequitur quod Dominus sit caelestis Pater omnium hominum, et quod homines sint spirituales filii Ipsius; ita etiam Jehovah seu Dominus vocatur in Verbo, et ita homines vocantur ibi, quare dicit, "Patrem vestrum ne vocetis patrem vestrum in terra, unus namque est Pater vester, qui in caelis est (Matth. xxiii. 9);

per quod intelligitur quod solus sit Pater quod vitam, et quod pater in terra sit solum pater quoad indumentum vitae, quod est corpus; quare in caelo non alius nominatur Pater quam Dominus. Quod homines filii dicantur et nati ab Ipso, qui non vitam illam invertunt, patet etiam a multis locis in Verbo. [2.] Inde constare potest, quod Divinus Amor sit in omni homine tam malo quam bono; consequenter quod Dominus qui est Divinus Amor, non aliter possit agere cum illis, quam sicut pater in terra cum suis liberis; ac infinite magis, quia Divinus Amor est infinitus; tum quod a nullo recedere possit, quia vita cujusvis est ab Ipso. Apparet sicut recedat a malis, sed mali recedunt, at usque ex amore ducit illos. Quare dominus dicit, "Petite et dabitur vobis, quaerite et invenietis, pulsate et aperietur vobis .... quis est vestrum homo, qui si filius ejus petierit panem, num lapidem dabit illi? Si igitur vos qui mali estis, nostis bona dona dare filiis vestris, quanto magis Pater vester qui in caelis, dabit bona petentibus Ipsum" (Matth. vii. 7-11):

et alibi, Quod solem suum exoriri faciat super malos et bonos, ac pluviam mittat super justos et injustos (Matth. v. 45). Notum etiam est in ecclesia, quod Dominus omnium salutem velit, et nullius mortem. Ex his videri potest, quod praedestinatio alia quam ad caelum sit contra Divinum Amorem. [3.] Secundum: Quod praedestinatio alia quam ad caelum est contra Divinam Sapientiam, quae infinita. Divinus Amor per Divinam suam Sapientiam providet media, per quae unusquisque homo salvari potest; quare dicere quod praedestinatio alia sit quam ad caelum, est dicere quod non providere possit media, per quae salvatio, cum tamen omnibus sunt media, ut supra ostensum est, et haec sunt ex Divina Providentia, quae infinita est. Quod autem sint qui non salvantur, est causa quia Divinus Amor vult ut homo felicitatem et beatudinem caeli sentiat in se, nam alioqui non foret ei caelum; et hoc non fieri potest, nisi ut appareat homini quod cogitet et velit ex se, absque illa enim apparentia nihil ei appropriaretur, nec foret homo; propter hoc est Divina Providentia, quae est Divinae Sapientiae ex Divino Amore. [4.] Sed hoc non tollit veritatem, quod omnes praedestinati sint ad caelum et nullus ad infernum at si media salvationis deessent, tolleret: quod autem media salvationis unicuivis provisa sint, et quod caelum tale sit, ut omnes ex quacunque religione sint, qui bene vivunt, locum ibi habeant, supra demonstratum est. Est homo sicut terra, quae producit omnis generis fructus, ex qua facultate terra est terra, quod etiam producat malos fructus, non tollit quin etiam producere possit bonos, at tolleret si non potuisset producere nisi quam malos. Homo etiam est sicut objectum, quod lucis radios in se variegat; si modo sistit colores inamoenos, non est lux in causa possunt etiam lucis radii variegari in colores amoenos. [5.] Tertium: Quod salventur illi soli, qui intra ecclesiam nati sunt, sit haeresis insana. Sunt illi qui extra ecclesiam nati sunt aeque homines ut illi qui intra illam, ex simili origine caelesti, aeque animae viventes et immortales. Est illis quoque religio, ex qua agnoscunt quod Deus sit, et quod bene vivendum sit, et qui agnoscit Deum et bene vivit, fit spiritualis in suo gradu, et salvatur, ut supra ostensum est. Dicitur quod non sint baptizati, sed baptizatio non alios salvat, quam qui spiritualiter lavantur, hoc est, regenerantur, baptismus enim est in signum et memoriale ejus. [6.] Quod Dominus illis non notus sit, et absque Domino nulla salus; at nulla alicui salus est propterea, quod ei Dominus notus sit, sed quod vivat secundum praecepta Ipsius ac notus est cuivis qui agnoscit Deum, nam Dominus est Deus caeli et terrae, ut Ipse docet (Matth. xxviii. 18, et alibi); et praeterea illi qui extra ecclesiam sunt, ideam de Deo ut Homine, plus quam Christiani, habent; et illi, quibus idea de Deo ut Homine est, et bene vivunt, acceptantur a Domino agnoscunt etiam Deum unum persona et essentia, secus ac Christiani: et quoque cogitant de Deo in vita sua mala enim faciunt peccata contra Deum, et qui hoc faciunt, illi cogitant de Deo in vita sua. Praecepta religionis sunt Christianis ex Verbo, sed pauci sunt qui aliqua praecepta vitae inde hauriunt [7.] Pontificii non legunt illud; et Reformati qui in fide separata a charitate sunt, non attendunt ad illa ibi quae concernunt vitam, sed solum quae fidem et usque totum Verbum non est nisi quam Doctrina vitae Christianismus est modo in Europa, Mahumedismus et Gentilismus est in Asia, Indiis, Africa et America; et genus humanum in his partibus orbis decies excedit multitudine id genus humanum quod in parte orbis Christiani est et in hac sunt pauci, qui religionem in vita ponunt. Quid itaque insanius est credere, quam quod hi solum salventur, et illi condemnentur, et quod caelum sit homini ex nativitate, et non ex vita? Quare dicit Dominus, "Dico.. vobis, quod multi ab oriente et occidente venient et accumbent cum Abrahamo, Isaco et Jacobo in regno caelorum filii vero regni ejicientur (Matth. viii. 11, 12). [8.] Quartum: Quod aliqui ex humano genere ex praedestinato damnati sint, sit haeresis crudelis. Crudele enim est credere, quod Dominus, qui est ipse Amor et ipsa Misericordia, patiatur ut tam ingens multitudo hominum nascatur ad infernum, seu quod tot myriades myriadum nascantur damnati et devoti, hoc est, quod nascantur diaboli et satanae et quod non ex Divina sua Sapientia provideat, ne illi qui bene vivunt et agnoscunt Deum, in ignem et cruciatum aeternum conjiciantur. Est usque Dominus omnium Creator et Salvator, et Ipse solus ducit omnes, ac nullius mortem vult quare crudele est credere et cogitare, quod tanta multitudo gentium et populorum sub auspicio et sub intuitu Ipsius ex praedestinato traderetur diabolo in praedam.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church