329. (iv.) Quod sic omnes praedestinati sint ad caelum, et nullus ad infernum.-Quod Dominus nullum ad infernum dejiciat, sed quod ipse spiritus semet, in opere De Caelo et Inferno, (Londini, an. 1758 edito, n. 545-550,) ostensum est. Ita fit cum omni malo et impio post mortem; similiter fit cum malo et impio in mundo; cum differentia, quod in mundo reformari possit, ac amplecti et imbuere media salvationis, non autem post exitum e mundo. Media salvationis se referunt ad haec duo, quod fugienda sint mala quia sunt contra leges Divinas in Decalogo, et ut agnoscatur quod Deus sit. Hoc potest unusquisque, modo non amet mala; influit enim Dominus continue cum potentia in voluntatem ut possit fugere mala, et cum potentia in intellectum ut possit cogitare quod Deus sit; sed usque nemo potest unum nisi simul alterum: sunt duo illa conjuncta sicut binae tabulae decalogi conjunctae sunt, quarum una est pro Domino, et altera pro homine: Dominus ex sua tabula illustrat unumquemvis, et dat potentiam; sed quantum homo facit illa quae in sua tabula sunt, tantum recipit potentiam et illustrationem; antea apparent binae illae sicut una super alteram jacentes et conclusae sigillo, at sicut homo facit illa quae in sua tabula sunt, recluduntur et aperiuntur. [2.] Quid hodie decalogus nisi sicut libellus aut codicillus occlusus, solum in manibus infantum et puerorum apertus? Dic alicui profecto in aetatem, ne hoc fac quia est contra decalogum, quis attendit? At si dicis, Ne hoc fac quia est contra leges Divinas, ad hoc potest attendere, cum tamen praecepta decalogi sunt ipsae leges Divinae. Facta est experientia in mundo spirituali cum pluribus, qui cum contemptu rejecerunt cum dicebatur decalogus seu catechesis. Causa est, quia decalogus in altera tabula, quae est tabula hominis, docet, quod fugienda sint mala; et qui non fugit illa, (vel ex impietate, vel ex religione quod opera nihil faciant sed sola fides,) cum aliquo contemptu audit nominari decalogum seu catechesin, sicut audiret nominari aliquem librum infantiae, qui non illis amplius alicujus usus est. [3.] Haec dicta sunt, ut sciatur quod nulli homini desit cognitio mediorum, per quae salvari possit, nec potentia si vult salvari: ex quo sequitur, quod omnes praedestinati sint ad caelum, et nullus ad infernum. Sed quia apud aliquos invaluit fides de praedestinatione ad non salvationem, quae est damnatio, et haec fides est damnosa, et illa non discuti potest, nisi etiam ratio videat insanum et crudele in illa, quare de ea in hac serie agendum est. (1.) Quod praedestinatio alia quam ad caelum, sit contra Divinum Amorem et infinitatem ejus. (2.) Quod praedestinatio alia quam ad caelum sit contra Divinam Sapientiam et infinitatem ejus. (3.) Quod salventur illi soli qui intra ecclesiam nati sunt, sit haeresis insana. (4.) Quod aliqui ex humano genere ex praedestinato damnati sint, sit haeresis crudelis.