Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 321

Previous Number Next Number See English 

321. Sed haec in proposito ordine explicentur. Primum: Quod qui confirmat apud se apparentiam, quod sapientia et prudentia sint ab homine et in homine ut ejus, non videre possit aliter, quam quod alioqui non foret homo, sed vel bestia, vel sculptile; cum tamen contrarium est. Ex lege Divinae Providentiae est, ut homo cogitet sicut a se, utque prudenter agat sicut a se, sed usque ut agnoscat, quod sit a Domino. Inde sequitur quod qui cogitat et prudenter agit sicut a se, et simul agnoscit quod sit a Domino, ille sit homo; non autem ille, qui confirmat apud se, quod omne quod cogitat et quod agit, sit ex se; tum nec ille, qui quia scit quod sapientia et prudentia a Deo sunt, usque exspectat influxum. Hic enim fit sicut sculptile, et ille sicut bestia. Quod ille qui exspectat influxum sit sicut sculptile, patet; oportet enim ut is stet vel sedeat immotus, manibus remissis, oculis vel clausis vel apertis absque nictu, non cogitando nec animando. Quid tunc vitae illi est? [2.] Quod ille qui credit quod omnia quae cogitat et agit, sint ex se, non dissimilis bestiae sit, etiam patet; nam cogitat solum ex mente naturali, quae homini communis est cum bestiis, et non ex mente rationali spirituali, quae est mens vere humana; haec enim mens agnoscit, quod solus Deus cogitet ex se, et quod homo ex Deo: quare etiam talis non scit discrimen inter hominem et bestiam aliud quam quod homo loquatur et bestia sonet; et credit quod uterque moriatur similiter. [3.] De illis qui expectant influxum adhuc aliquid dicetur. Illi non recipiunt aliquem, nisi quam pauci qui ex corde desiderant illum, hi quandoque recipiunt aliquod responsum per vivam perceptionem in cogitatione, vel per tacitam loquelam in illo, et raro per manifestam; et tunc hoc, ut cogitent et agant sicut volunt et sicut possunt, et quod qui sapienter agit sapiens sit, et qui stulte agit stultus sit; et nusquam instruuntur quid credituri et quid facturi sint; et hoc ex causa, ne rationale et liberum humanum pereat; quod est, ut quisque ex libero secundum rationem agat, cum omni apparentia sicut ex se. Illi qui per influxum instruuntur quid credituri aut quid facturi sint, non instruuntur a Domino, nec ab aliquo angelo caeli, sed a quodam spiritu Enthusiastico, Quaqueriano, vel Moraviano, et seducuntur. Omnis influxus a Domino fit per illustrationem intellectus, et per affectionem veri, et per hanc in illam. [4.] Secundum: Quod credere et cogitare sicut veritas est, quod omne bonum et verum sit a Domino, ac omne malum et falsum ab inferno, appareat sicut impossibile; cum tamen id est vere humanum et inde angelicum.-Credere et cogitare quod omne bonum et verum sit a Deo, apparet possibile, modo non aliquid ultra dicatur; causa est, quia est secundum fidem theologicam, contra quam non licet cogitare. At credere et cogitare quod omne malum et falsum sit ex inferno, apparet impossibile, quia sic etiam crederetur, quod homo nihil posset cogitare. Sed usque cogitat homo sicut ex se, tametsi ex inferno; quia Dominus dat cuivis, quod cogitatio, undecunque sit, appareat in illo sicut sua alioqui homo non viveret homo, nec posset educi ex inferno, ac introduci in caelum, hoc est, reformari, ut multis supra ostensum est. [5.] Quare etiam Dominus dat homini scire et inde cogitare quod in inferno sit si in malo, et quod ex inferno cogitet si ex malo et quoque dat cogitare media, quomodo possit ab inferno exire, et non cogitare ex illo, sed venire in caelum et ibi cogitare ex Domino; et quoque dat homini liberum electionis. Ex quibus videri potest, quod homo possit cogitare malum et falsum sicut ex se, et quoque cogitare quod id et illud sit malum et falsum; proinde quod sit modo apparentia quod a se, sine qua homo non foret homo. Ipsum humanum et inde angelicum est cogitare ex veritate; et hoc veritas est, quod homo non cogitet ex se, sed quod ei detur a Domino cogitare, in omni apparentia ut ex se. [6.] Tertium: Quod ita credere et cogitare sit impossibile illis qui non agnoscunt Divinum Domini, et qui non agnoscunt mala esse peccata; et quod possibile sit illis qui duo illa agnoscunt.- Quod id impossibile sit illis qui non agnoscunt Divinum Domini, est quia solus Dominus dat homini cogitare et velle; et qui non agnoscunt Divinum Domini, illi sejuncti ab Ipso credunt quod cogitent a se. Quod impossibile etiam sit illis qui non agnoscunt mala esse peccata, est quia hi cogitant ex inferno, et quisque ibi putat quod a se cogitet. Quod autem possibile sit illis qui duo illa agnoscunt, constare potest ex illis quae supra (n. 288-294) in copia allata sunt. [7.] Quartum: Quod qui in duabus illis agnitionibus sunt, solum reflectant super mala apud se, ac illa ad infernum, unde sunt, rejiciant, quantum illa ut peccata fugiunt et aversantur.-Quis non scit, vel scire potest, quod malum sit ab inferno, et quod bonum e caelo? Et quis non inde scire potest, quod quantum homo fugit et aversatur malum, tantum fugiat et aversetur infernum? Et quis inde non scire potest, quod, quantum quis malum fugit et aversatur, tantum velit et amet bonum; proinde quod tantum a Domino ab inferno eximatur, et ad caelum ducatur? Haec omnis rationalis homo, modo scit quod infernum et caelum sint, et quod malum sit a sua origine et bonum a sua, videre potest. Nunc si homo reflectit super mala apud se, (quod idem est cum explorare se,) et fugit illa, tunc evolvit se ab inferno, et hoc rejicit ad tergum ac immittit se in caelum, et ibi Dominum spectat a facie. Dicitur quod homo hoc faciat, sed facit id sicut a se, tunc ex Domino. Cum homo agnoscit hoc verum ex bono corde et ex pia fide, tunc latet id intus in omni quod postea sicut ex se cogitat et facit; quemadmodum prolificum in semine, quod intus comitatur usque ad novum semen; et quemadmodum volupe in appetitu cibi, quem semel agnovit sibi salutiferum esse; verbo, est sicut cor et anima in omni quod cogitat et facit. [8.] Quintum: Quod sic Divina Providentia non appropriet alicui malum nec alicui bonum, sed quod propria prudentia appropriet utrumque.- Hoc consequitur ex omnibus quae nunc dicta sunt. Finis Divinae Providentiae est bonum; hoc itaque in omni operatione intendit. Quare non appropriat alicui bonum, nam sic illud fieret meritorium; nec appropriat alicui malum, nam sic illum reum mali faceret. Utrumque tamen facit homo ex proprio, quia hoc non est nisi quam malum; proprium voluntatis ejus est amor sui, ac proprium intellectus ejus est fastus propriae intelligentiae; et ex hoc est propria prudentia.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church