320. (iv.) Quod si homo crederet sicut veritas est, quod omne bonum et verum sit a Domino, ac omne malum et falsum ab inferno, non appropriaret sibi bonum, et id meritorium faceret, nec appropriaret sibi malum, ac se reum ejus faceret.-Sed haec quia sunt contra fidem illorum, qui apud se confirmaverunt apparentiam, quod sapientia et prudentia ab homine sint, et non influant secundum statum organizationis mentis eorum, (de qua mox supra, n. 319,) ideo demonstranda sunt: quod ut fiat distincte, erit in hoc ordine:- (1.) Quod qui confirmat apud se apparentiam, quod sapientia et prudentia sint ab homine et inde in illo ut ejus, non videre possit aliter, quam quod alioqui non foret homo, sed vel bestia, vel sculptile cum tamen contrarium est. (2.) Quod credere et cogitare sicut veritas est, quod omne bonum et verum sit a Domino, ac omne malum et falsum ab inferno, appareat sicut impossibile, cum tamen id est vere humanum et inde angelicum. (3.) Quod ita credere et cogitare sit impossibile illis, qui non agnoscunt Divinum Domini, et qui non agnoscunt mala esse peccata at quod possibile sit illis, qui duo illa agnoscunt. (4.) Quod qui in duabus illis agnitionibus sunt, solum reflectant super mala apud se, et illa a se ad infernum, unde sunt, rejiciant, quantum illa ut peccata fugiunt et aversantur. (5.) Quod sic Divina Providentia non appropriet alicui malum, nec alicui bonum, sed quod propria prudentia utrumque appropriet.