Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 281

Previous Number Next Number See English 

281. (iv.) Quod sic permissio mali sit propter finem ut salvatio. Notum est, quod homo in plena libertate cogitandi et volendi sit, sed non in plena libertate loquendi et faciendi quicquid cogitat et vult. Potest enim cogitare sicut atheus, negare Deum, et sancta Verbi [et] ecclesiae blasphemare, immo potest velle loquela et facto illa perdere usque ad eorum internecionem; sed hoc leges civiles, morales et ecclesiasticae arcent quare impia et scelesta illa intus fovet cogitando et volendo, et quoque intendendo, sed usque non faciendo. Homo qui non atheus est, etiam in plena libertate est cogitandi plura quae mali sunt, ut fraudulenta, lasciva, vindicativa, et alia insana, quod etiam facit per vices. Quis potest credere, quod nisi plena libertas foret homini, non modo non salvari posset, sed etiam in totum periret? [2.] Audiatur nunc causa: Omnis homo in malis plurium generum a nativitate est; illa mala insunt voluntati ejus et quae voluntati insunt, amantur; nam quod homo ex interiori vult, hoc amat; et quod amat, hoc vult et amor voluntatis influit in intellectum, et ibi facit ut jucundum ejus sentiatur; inde venit in cogitationes, et quoque in intentiones. Quare nisi permitteretur homini cogitare secundum amorem voluntatis ejus, qui illi ex hereditario insitus est, amor ille inclusus maneret et nusquam in conspectum hominis veniret; et amor mali non apparens est sicut hostis in insidiis, sicut sanies in ulcere, sicut venenatum in sanguine, et sicut putredo in pectore; quae si inclusa tenentur, letum inducunt. At vero cum licet homini cogitare mala amoris vitae suae usque ad intentionem, sanantur illa per media spiritualia, sicut morbi per media naturalia. [3.] Qualis homo futurus esset, si non liceret ei cogitare secundum jucunda amoris vitae suae, nunc dicetur. Non foret homo amplius; perditurus esset binas suas facultates, quae vocantur libertas et rationalitas, in quibus consistit ipsa humanitas jucunda malorum istorum occuparent interiora mentis ejus, usque adeo ut recluderent portam, et tunc non posset aliter quam similia loqui et agere et sic insaniret non solum coram se, sed etiam coram mundo, et tandem non sciret velare pudenda. Sed ne talis fiat, permittitur quidem ei cogitare et velle mala hereditatis suae, sed loqui et facere illa; ac interea discit civilia, moralia et spiritualia, quae etiam cogitationes ejus intrant, et removent insanias illas, et per illa a Domino sanatur; sed usque non ultra quam ut sciat custodire portam, nisi etiam agnoscat Deum, et imploret opem Ipsius, ut possit resistere illis: et quantum tunc resistit, tantum non admittit illas in intentiones, et tandem nec in cogitationes. [4.] Cum itaque in hominis libertate est cogitare sicut lubet, propter finem ut amor vitae ejus e latibulis suis in lucem intellectus ejus prodeat, et quod alioqui{1} non sciret aliquid de suo malo, et ita nec fugaret{2} illud, sequitur quod id apud illum accresceret, usque ut non locus redintegrationis superesset apud illum, et aegre apud liberos, si quos gigneret; nam malum parentis traducitur in prolem. Sed hoc ne fiat, Dominus providet. @1 for alioqui read alioquin I$ @2 fugaret: perhaps fugeret intended; fugare I$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church