Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 280

Previous Number Next Number See English 

280. Quod peccata cum remissa sunt etiam sint remota, est quoque error saeculi. In illo errore sunt, qui credunt per Sacramentum Cenae sibi remissa esse peccata, tametsi non removerunt illa a se per paenitentiam: in illo etiam sunt, qui per solam fidem credunt salvari tum etiam qui per dispensationes papales: omnes illi credunt immediatam misericordiam, et momentaneam salvationem. At cum hoc invertitur, fit veritas, nempe quod cum remota sunt peccata, etiam remissa sint; paenitentia enim praecedet remissionem, et absque paenitentia nulla est remissio: quare Dominus mandavit discipulis ut Praedicarent paenitentiam in remissionem peccatorum (Luc. xxiv. {1}47): Et Johannes "praedicavit baptisma paenitentiae in remissionem peccatorum" (Luc. iii. 3) Dominus remittit omnibus sua peccata; non arguit et imputat sed usque non potest nisi secundum leges Divinae Providentiae suae illa auferre; nam cum dixit Petro (interroganti quoties remitteret fratri in illum peccanti, num septies), Quod remitteret non modo septies, sed usque ad septuagies septies (Matth. xviii. 21, 22);

quid non Dominus, qui est ipsa Misericordia. @1 47 pro "27"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church