Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 201

Previous Number Next Number See English 

201. (iv.) Quod Dominus per Divinam suam Provitiam componat affectiones [{1}totius generis humani] in unam formam, quae est humana.-Quod hoc sit universale Divinae Providentiae, in subsequenti paragrapho videbitur. Illi qui omnia naturae adscribunt, etiam omnia prudentiae humanae adscribunt nam qui omnia naturae adscribunt negant corde Deum et qui omnia prudentiae humanae, negant corde Divinam Providentiam non separatur unum ab altero. Sed usque hi et illi propter nominis sui famam, et timorem jacturae ejus, ore ferunt, quod Divina Providentia sit universalis, et quod singularia ejus sint apud hominem; et quod haec singularia in complexu intelligantur per humanam prudentiam. [2.] Sed cogita tecum, quid universalis Providentia, cum singularia separata sunt; num sit aliud quam sola vox? Universale enim dicitur id quod a singularibus simul fit, sicut commune quod a particularibus existit si itaque singularia separas, quid tunc universale, nisi sicut quoddam quod intus vacuum est, ita sicut superficies intra quam nihil est, aut complexus in quo non aliquid? Si diceretur, quod Divina Providentia sit regimen universale, et non aliquid regitur, sed modo continetur in nexu, et illa quae regiminis sunt disponuntur ab aliis, num hoc potest vocari universale regimen? Tale regimen non est ulli regi; nam si rex quidam daret subditis regere omnia sui regni, is non amplius rex foret, sed modo vocaretur rex; ita solum dignitatem nominis, et non dignitatem alicujus rei haberet. Apud talem regem non potest praedicari regimen, minus universale regimen. [3.] Providentia apud Deum vocatur prudentia apud hominem. Sicut non dici potest universalis prudentia apud regem, qui sibi non plus reservavit quam nomen propterea ut regnum dicatur regnum, et sic contineatur, ita non potest dici universalis Providentia si homines ex propria prudentia providerent omnia. Simile est cum nomine universalis Providentiae ac universalis regiminis cum dicitur de natura, quando intelligitur quod Deus creaverit universum, ac indiderit naturae ut illa ex se produceret omnia. Quid tunc universalis Providentia, quam vox metaphysica, quae praeter vocem est non ens. Sunt quoque multi ex illis qui tribuunt naturae omne quod producitur, et prudentiae humanae omne quod fit, et tamen ore dicunt quod Deus creaverit naturam, qui nec aliter de Divina Providentia, quam sicut de voce inani, cogitant. Sed res in se talis est, quod Divina Providentia sit in singularissimis naturae, ac in singularissimis prudentiae humanae, et quod ex illis sit universalis. @1 Vide supra, n. 192$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church