Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 200

Previous Number Next Number See English 

200. Nunc quia jucunda affectionum hominis ab intimis per interiora ad exteriora, et tandem ad extrema quae sunt in corpore, ferunt hominem sicut unda et atmosphaera navem, et nihil eorum apparet homini, nisi quod in extremis mentis et in extremis corporis fit, quomodo tunc potest homo vindicare sibi Divinum ex eo solum, quod pauca illa extrema appareant illi sicut sua? Et adhuc minus debet sibi Divinum vindicare, dum scit ex Verbo, quod homo non possit sumere aliquid ex se, nisi id ei sit datum e caelo et ex Ratione, quod apparentia illa ei data sit, ut vivat homo, videat quid bonum et malum, eligat unum aut alterum, appropriet sibi id quod eligit, ut possit reciproce conjungi Domino, reformari, regenerari, salvari, et vivere in aeternum. Quod apparentia illa data sit homini, ut ex libero secundum rationem agat, ita sicut ex se, et non remittere manum, et exspectare influxum, supra dictum et ostensum est. Ex his sequitur confirmatum id quod demonstrandum erat tertio, Quod affectiones amoris vitae hominis a Domino per Divinam Ipsius Providentiam ducantur, et simul tunc cogitationes, ex quibus prudentia humana.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church