4638. [a]. De Spiritu Sancto Cuivis potest constare, quod omne sanctum a Domino, et quod ipsum sanctum spiritus sancti sit Domini, quia procedit a Domino, quicquid in spiritu sancto non procedit a Domino, non potest sanctum esse: ipse spiritus sanctus non potest procedere a Domino, sed sanctum ejus.