Spiritual Experiences Minor (Buss) n. 4637

Previous Number Next Number See English 

4637. [a]. De charitate erga proximum * Cum sanctum et bonum a Domino per angelos in hominem ejusque vitae jucundum delabitur, tunc est quasi occultum semen in humum, si jucundum sit superbia vel amor sui, tunc cadit in humum malam, ubi spinae [Matth. XIII: 7, Marc. IV: 7, Luc. VIII: 7] , ita quoque si in jucundum hominis quod est lucri cupido; quare talis humus spectatur ab angelis ut quoddam sterile, putidum, et excrementitium, in quod nihil boni potest cadere, quin absorbeatur a malis: at si bonum et sanctum a Domino cadit in jucundum charitatis, in justi et recti affectionem, tum in contemtum lucri et honoris nisi propter usum, tunc cadit in bonam humum et fert multum semen [Matth. XIII: 8, Marc. IV: 8, Luc. VIII:8]: ipsa affectio est humus, quae qualis sit non aliunde percipitur quam a jucundo hominis: optima humus est si affectio charitatis sit, et quidem, si charitas sit fidei in Dominum. * Sidebar:Jucundum honoris et dignitatis non propter usum est pessima humus, tum jucundum divitiarum non propter usum, qualis usus, tale jucundum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church