4618. [a]. Ideae sunt de quovis homine, et de quavis re; captae ex omnibus quae audivit et vidit de homine, et ab omnibus quae cogitavit de illo; haec simul obveniunt homini, cum cogitat de persona, et cum vidit eam, sed omnia simul in obscuro, plerumque est de eodem malum et bonum, quando idea mali removetur bonum, quando idea boni removetur malum, determinatur etiam ad speciem mali aut boni, sed usque omnia simul sunt, diversimode ordinata; quare cum idea talis obvenit in altera vita sistitur persona praesens.