4617. [a]. Quam perfectiores sunt ideae cogitationis, quam voces loquelae, constare potest ex eo, quod homo momento possit cogitare plura, quam posset per horam enuntiare aut describere; loquela post mortem distincta est in ideas, et constat ex ideis, quae sunt loco vocum, etiam sonorae inter spiritus, nam sonor inter spiritus correspondet cogitationi, quae per se est tacita loquela, sed audibilis spiritibus. Exinde constat qualis loquela spirituum, quod nempe perfectior loquela humana, sicut est cogitatio prae loquela vocum; datum appercipere qualis sit, quia per ideas cum spiritibus loquutus; etiam quandoque simul cum vocibus, tunc ideae sistebant multo plura quam voces, ac implebant mirabiliter sensum, quandoque sistebant quae enuntiari vocibus non possent.