4603. [a]. Sermo cum quodam Catholico Romano de eorum sanctis Loquutus cum quodam spiritu qui fuit ex religione Catholico Romana de sanctis eorum, dicebatur quod sanctos adorent, sicut gentes sua idola, dicebat quod solum venerarentur, et ab exemplis eorum instruerentur, sed dictum quod actualiter procumbant genubus coram iis, precentur ut auxilium ferant, et hoc turmatim in conspectu sacerdotum eorum, et quod non abstrahantur ab iis, nec admoneantur; tum quod preces eorum tales sunt, in eorum sacris libris, ut implorent eos de auxilio. Putabat quod intercederent, et quod illud toleraretur ob populi simplicitatem, sed dictum, quod preces eorum sacrae ita institutae sunt, et quod a monachis persuadeantur ut ita faciant, ex causa lucri et honoris, ostentantes eorum miracula, extollentes ore, et monstrantes in Ecclesia, ut sic ita faciant; ad haec respondere non potuit. Dictum quod pejores sint gentilibus, nam gentiles non sciunt quod idololatria peccatum sit, ii vero sciunt, quare damnantur prius quam illi. Dicebat quod sancti intercedant*, sed dictum quod plures ex sanctis in inferno sunt, prae aliis magici, ac nominati quidam, ut Antonius, Franciscus Xaverius, David, de Paulo etiam sermo fuit, et quod nescirent quid coelum, praeter alia quorum non memini, ut quod notum sit, quod cuivis licitum sit ad Dominum precibus accedere, et quod omnes audiat, et quod Solus qui adorandus. * imperfectum in ms.