850. Post haec vidi quosdam ex inferis, unde audita sunt illa, ascendentes, qui me tono gravi allocuti dixerunt, "Quamobrem Dominus tuus arcana, quae in longa serie modo enumeravisti, revelavit tibi qui es laicus, et non alicui ex clero?" Ad quae respondi, quod hoc in beneplacito Domini sit, qui me ad hoc munus a prima juventute praeparavit; "attamen quaeram retro (ex) vobis, cur Dominus dum in mundo fuit, elegit piscatores in discipulos, et non aliquos ex legisperitis, scribis, sacerdotibus, seu rabbinis? ventilate hoc inter vos, et ex judicio concludite, ac invenietis causam." His auditis factum est murmur, et post hoc silentium.