True Christian Religion (Chadwick) n. 849

Previous Number Next Number See English 

849. Post haec audivi infestum murmur ex inferis, et simul has voces, "Fac miracula et credemus." Et retuli, "Numne illa sunt miracula?" Et responsum est, "Non sunt." Et quaesivi, "Quae ergo miracula?" Et dictum est, "Manifesta et revela futura, et fidem habebimus." Sed respondi, "Talia a Domino non dantur, quoniam quantum homo scit futura, tantum ejus ratio et intellectus cum prudentia et sapientia cadit in otium, torpet et labefactatur. Et iterum quaesivi, "Quae alia miracula faciam?" Et tunc clamatum est, "Fac similia quae Moses in Aegypto." Et respondi, "Forte ad illa obduraturi estis corda vestra sicut Pharao et Aegyptii." Et responsum est, quod non. Et iterum dixi, "Asseverate mihi, quod non saltaturi sitis circum vitulum aureum, et adoraturi illum, sicut posteri Jacobi, quod fecerunt a mensis spatio postquam viderunt totum Montem Sinai ardentem, et audiverunt Ipsum Jehovam ex igne loquentem, ita post miraculum quod erat omnium maximum." ("Vitulus aureus" in spirituali sensu est voluptas carnis.) Et responsum est ex inferis, "Non erimus sicut posteri Jacobi." At tunc audivi hoc e caelo illis dictum: "Si non creditis Mosen et Prophetas, hoc est, Verbum Domini, non credetis ex miraculis plus quam posteri Jacobi in deserto; neve plus quam illi crediderunt, dum suis oculis viderunt miracula ab Ipso Domino, cum fuit in mundo, facta."


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church