841. DE JUDAEIS IN MUNDO SPIRITUALI.
Judaei ante ultimum judicium, (quod factum est anno 1757,) ad latus sinistrum meditullii Christiani in valle ibi apparuerunt: post illud translati sunt in septentrionem, et interdictum est illis commercium cum Christianis, nisi cum vagis extra urbes. Sunt in illa plaga duae magnae urbes, in quas Judaei post mortem translati sunt, quas ante judicium vocaverunt Hierosolymas, sed post illud alio nomine, quia post judicium per "Hierosolymam" intelligitur ecclesia quoad doctrinam, in qua Dominus solus colitur. Praeficiuntur illis in suis urbibus Judaei conversi, qui monent illos, ne contumeliose loquantur de Christo; et puniunt illos qui usque id faciunt. Plateae urbium illorum oppletae sunt caeno usque ad talos, et domus immundis, a quibus etiam olent, propter quae non adiri possunt. Postmodum animadverti, quod plures ex illa gente sedem commorationis etiam nacti sint in plaga meridionali; et dum quaesivi, quinam illi, dictum est quod sint qui parvifecerunt cultum reliquorum, et haeserunt animis de Messia num unquam venturus sit, tum qui de variis rebus in mundo cogitaverunt ex ratione, et secundum illam vixerunt. Horum plurimam partem constituunt Judaei qui nuncupantur Portugisi.