840. Quoniam Africani tales sunt, ideo apud illos hodie fit revelatio, quae incepta vadit e regione sua circum, sed non usque ad maria. Spernunt advenas ex Europa, qui credunt hominem salvari per solam fidem, et sic per solum cogitare, et loqui, et non simul per velle et facere; dicentes quod nullus homo sit, cui aliquis cultus, qui non vivit secundum religionem suam; et si non, quod non possit aliter quam fieri stupidus et malus, quia tunc non recipit aliquid e caelo. Malitiam ingeniosam vocant etiam stupiditatem, quia non vita sed mors est in illa. Locutus sum aliquoties cum Augustino, qui in tertio saeculo fuerat episcopus in {1}Hippone in Africa: dixit quod hodie ibi sit, ac inspiret illis cultum Domini, et quod spes propagationis hujus novi evangelii in circumjacentes regiones ibi sit. Audivi angelorum gaudium super illa revelatione, quod per eam aperiatur illis communicatio cum rationali humano, hactenus per universale dogmaticum quod intellectus sub obedientia fidei ecclesiasticorum occluso.